Latin
221.1 to 221.4
Conrad Gessner, De chirurgia 221.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DOsitis nonnullis unguentis &cerotis quae membris appropriantur, hoc in loco tractandum erit de unguentis &cerotis quae ulceribus appropriata sunt, &maximè cuidam aegritudini ulcerosae mali modi, cui applicatis unguentis, quae alijs ulceribus applicari solent, potius compertum est nocumentum, quàm iuuamentum. Cuius tam absurdae diuersitatis dubius, &multo tempore in eius consyderatione anxius commorans, tandem experimento ratione comprobato uisum est per me &alios quàm plures, iam dictae aegritudinis curam fieri applicatione medicaminum corpus à superfluitatibus indesinenter mundantium, neglectis iam dictis localibus &alijs. Qua de re non erit erroneum dicere, &sine haesitatione credere, hanc aegritudinem à materia antecedente &forti &continuè eam fouente deperdere: cuius cura, ut habitum est, erit euacuatio illi debita &proportionata. Quae uerò sit in his &alijs in hac parte incidentaliter dicendis, consydera. Et primo quod euacuationum per medicos seniores &iuniores adinuentarum, aliae fiunt assumptione solutiui assumpti per os in forma pilulari, confectionis, electuarij, pulueris, uel sub alia forma. Nonnullae linitione ilium &uentris inferioris cum unguento arthanite uel laxatiuo, certa linitione extremitatum. Quaedam uerò fiunt assumptione solutiui assumpti per os, &similiter linitione uentris. Quae per os, de quibus sermocinan dum est, educunt solummodo humorem ad quem conuertuntur, pro eo tempore quo fit retenta &digesta medicina solutiua in corpore: cuius digestionis terminus communiter est circa horas octo, in quo tempore interdum educuntur omnes humores ferè peccantes, licet rarò interdum eorum pars, educendo eos per secessum, &non regione alia. Quae euacuatio, mea sententia, in uno uidetur diminuta, in alio erronea. Diminuta, quia non educit continuè &successiuè superfluitates, donec corpus redditur mundum. Posito enim interuallo, ut res exigit, inter assumptionem unius medicinae solutiuae &aliam, in tempore autem intermedio fiet reaggregatio (dico in hac magna causa) tantae humiditatis in corpore, quanta facta fuit euacuatio per priorem medicinam, &fortè plus. Praeterea non educit pluralitate regionum, sed tantum unica. Pluribus enim humoribus peccantibus uariae substantiae °entis in loco longinquo &fortè rebelli à uia secessus, non fiet eorum debita &appropriata euacuatio. Vnica regione, quia per secessum.