Latin
221.9 to 221.11
Conrad Gessner, De chirurgia 221.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Et si quis mordaci dente de ulce ribus in ore euenientibus ex linitione praefata, talem modum euacuandi accusa uerit, taceat, maiorum suorum documentis, dicentium in cura scabiei antiquae &ulcerosae disenteriam prouocari: similiter in cura scrophularum, intestinorum excoriatione apostema scrophulosum curari: in passionibus oculorum posteriorem partem colli ignitam acu &setone perforari: in magnis causis, ut in lepra uenena intrinsecus exhiberi, quod majus est. Quàm mirae &excellentis uirtutis existat in praefata aegritudine euacuationis modus linitione extremitatum administratus, uerè, Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, ferrea uox, sufficienter enarrare possem. Sed pro posse nostro debili haec pauca de eius uirtute &operatione satis dicta sint, hoc uno non omisso, quod tuum erit ex praefatis euacuandi modis unum in hac dura &saeua &ultima aegritudine, quod magis concedens uideatur eligere, &illum in infirmorum languentium subsidium afferre. Deueniens modo ad linitionis modum, dicatur quod primo pręparen tur loca in quibus fieri habeat talis illinitio, tali praeparatione, quod fiat habilior uirtutis linimenti impressio, &consequenter effectus exoptatus facilior, uidelicet fomentando manus &pedes. Manus à cubitis &supra cubitos per quatuor digitos usque ad palmam manus. Pedes à genibus &supra genua per quatuor digitos usque ad plantam pedis decoctione hac, uidelicet: R. calamenti, origani, mentae, rutae, marrubij, foliorum lauri, scabiosae, lapatij acuti, foeniculi, ana manip. j. bulliant haec in sufficienti quantitate aquae usque ad consumptionem tertiae partis, &stuffentur membra praedicta omni sero circa causam horae melancholiae uergentem uersus horam phlegmatis, quum in tali aegritudi ne multum praedominetur phlegma humori melancholico admixtum, quod persuaderi potest ex dolore &angustia infestantibus &se mouentibus hora mo tus humorum peccantium. Nam patientes talem dispositionem aegritudinis incipiunt molestari à doloribus &angustijs circa casum horae melancholiae, continuando per totam horam phlegmatis, quia incipiunt molestari à uigesima siue uigesimasecunda hora, perdurando per totam noctem, quae sunt horae praedictorum humorum.