Latin
221.5 to 221.8
Conrad Gessner, De chirurgia 221.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Erronea, quoniam non inueniendo humorem ad quem conuertitur, &in quem est proprium agere, educit humiditates radicales, &illas eliquat &dissoluit, &sic est causa magni terroris &multarum ęgri tudinum, senij, &mortis intempestiuae. Et in actu euacuandi saepe accidit quod mouet humores &illos non euacuat: &si euacuat, laboriose euacuat, aut euacuat plus quàm oportet. Et facta euacuatione accidit interdum febris, dolor ca pitis, uertigo, debilitatio uisus, debilitatio stomachi, sitis, singultus, dolor stoma chi, dysenteria, egestio sanguinea, tenesmos, lassitudo &debilitatio corporis: de quorum accidentium superuentum nullus admiretur, cum medicina qua fit ta lis euacuationis modus malignitate &uenenositate participet, quia fortè aliter non educeret. Non igitur mirum, si transeundo per os &membra nobilia, praefa ta accidentia subsequantur. Quae autem fiunt linitione extremitatum, educent superfluitates peccantes tantummodo &aegritudinem fouentes, siue sint a, siue b, educendo eas continuè &successiuè, die noctuque, donec corpus redditur mun dum unica regione siue pluribus, quibus habilius &commodius tales superflui tates euacuari possunt. Et quamuis hi praenominati effectus &operationes ex tali modo euacuandi consequentes, reuera digna sint non minima admiratione, capropter ut admirantium animus sedeat, erit innotescendum hos effectus &operationes non fieri ui medicinae educentis illum humorem peccantem, sed ui uirtutis expulsiuae membrorum principalium, expergefactae &irritatae à qualitate linimenti ad expellendum nocitiua superflua, ac si irascens incitaretur ut furiat: opus enim naturae prae alijs rationabilibus ualidius &incolumius. Item innotescendum secundo, quod non raro accidit uirtute exiccatiua linimenti quo fit praenominatus euacuandi modus consolidationem ulcerum iam dictorum fieri, absque ullo signo sensibili euacuationis: &non ab re. exiccatis enim extremis partibus, exiccatur totum corpus: sicuti infrigidatis extremis partibus, omnes totius corporis partes infrigidantur. Accidentibus uerò timorosis ex hac linitione siue euacuatione apparentibus, illis succurrendum erit de facili, &hoc per remotionem causae extrinsecus applicatae: quod non fieri contigit in euacuatione facta ui medicinae assumptae per os.