Latin
230.5 to 230.8
Conrad Gessner, De chirurgia 230.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Membra uulneratas inquit) necesse est ut quiescant aliquantulum, aliter nullatenus solidantur, ipse etiam fateor nunquam uidisse ictum pulmonem curatum liberè: uerùm post temporis spatium eundem ob affectum à seculo ablatum esse hominem. Sectio autem quae fit in extre mis lacertorum, ut accidit in tibijs, supra genu aut infra, &prope iuncturam ma nus, siue supra cubitum uel humerum, ut in pluribus periturae uitae signum. Quod motus ratione loquor. Musculi nanque stant ex carne, neruo &ligamen to, &sunt ministri motuum uoluntariorum, atque in illis est maxima sensatio, ob ortum quem à cerebro &nucha recipiunt. Ideo cum talium aliqua pars secta est, ut membrum nobile dum spasmo occipitur, nunquam resarcitur, quinimo penitus auferatur oportet. Quoniam &Auicen. eadem existimans ait. Nisi „scindatur lacertus in latitudinem, &reliqua. Demum omnes sectiones quae fiunt in partibus neruosis, aut prope neruos timendę sunt. Quoniam &spasmum inferunt &delirium, &pleraque grauiora symptomata. Verùm à perito haec nonnunquam componuntur chirurgo. Ego autem dum Aprutinam prouinciam uisitarem, curaui quendam decem &septem ictibus saucium tam grauiter, ut iam cogebatur emittere spiritum. Erant autem eius uulnera à uentriculo superius, &pectus fossum erat adeò ut follis mihi uideretur ob luctantem spiritum, &auris dissecta cum dimidio collo, ad amplitudinem, ut leuiter quatuor digitos imposuerim dum frusta ossium euellebam. Conualuit autem is caelesti fauore priusquam luna plenum orbem suum fecisset semel. huic autem &plerique nerui, quidam &lacerti cum plurimis musculis secti erant. Nam &brachia dissecta, &manus prope incisae, &dorsum dissectum, adeò ut à cingulo superius rius utraque pars per spatium quatuor digitorum sana uix erat. Diuersis enim instrumentis armorum confossus erat ab nostibus. Nec tamen aliud admoui medicamen quàm oleum abietinum, ut praedictum est. Neque aliquod accidens apparuit, ex praedictis hactenus curabatur. Sed post completum opus dimisi hominem satis salubrem, ut quaelibet pars eius suum officium faceret remoto quouis impedimento. Partium incidendarum commemoratio.