Latin
231.1 to 231.4
Conrad Gessner, De chirurgia 231.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
PRaedixi quod nunc commemoro, quòd de incisis partibus quaedam sectio est lata, quaedam parua, quaedam media, quaedam in supprema cute, quaedam in media carne, quaedam ima tendit scindens uiscera, quaedam uix apparet, quaedam penitus occultatur: &haec omnia fiunt ictu in carne, uel in osse, siue in neruis. De sanandis vulneribus secundum antiquam methodum. T quoniam methodicus libentius partes disiectas curat secundum metho Edum, quam uia etiam praestantissima emperici, ideo &methodice scribens dicam, qualiter &quibus secta glutinantur. Itaque sectio in diuersis partibus diuersum sanandi modum poscit, ut est communis medicorum sententia. Demum in paruo &simplici uulnere, post compressum sanguinem, prohibendum est futurum apostema, &febris fomentum pellendum est penitus. Quoniam haec plerunque impediunt unitatem secti, quae non nisi remotis illis fit. Et in parua effusione sanguinis, incidatur uena ad occurrendum accidentibus. Atque in arcto uulnere utendum est saniem euocantibus. praecipuè si ab aëre quid passum fuisset. Sed in sectis neruis fugiendum est à putrefacientibus, ut dicetur, cum de eorum tractabitur sectione. Tamen in contusionibus hoc fit licentius inquit Galenus quod &ab Hippoc. peritissimo scriptum est. Contusum necesse est putrefieri &in saniem conuerti. quoniam uulnera haec &plena doloris &proxima apostemati sunt. Ideo conuenit illis medicamen cuius facultas erit efficere saniem, hoc enim futurum tumorem prohibet, mollit dolorem, atque innatum calorem fouet digerendo partem sectam. quia crudum uulnus malum, digestum uerò bonum. Et in omni uulnere sanies concocta exiccanda est, cum frustis lineis. post haec reuocandum. quod deest, cum thure, &talibus ut est ma stiche, sarcocolla, myrrha &aloe. Sanies uerò nisi fuerit abstersa, rodit disiectum, cuius impedit solidationem. errant autem uehementer qui mollientia apponunt. quoniam in sanie facta praestantiora sunt, quę carnem excitant quàm quae saniem molliunt: quia Galenus Caro (inquit) non potest regenerari bona in uulneribus, nisi post detersam saniem. pingue igitur penitus fugiendum est, ut est pingue suillum, butyrum &oleum frigidum, bis autem in die tergenda sanies, dum bruma riget. sed quando aestus feruet, ter fiat laudo. Sensit enim hoc idem &Auer. &Princeps. Quia omnis putrefactio maior est aestate quàm hyeme.