Latin
231.5 to 231.8
Conrad Gessner, De chirurgia 231.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm cum sectio non est nimium profunda, sed in carne tantum, tum aesta te bis, &brumarigente semel est detergenda sanies. Et cutis incisa &scissa tantum, eget nexu, omne enim medicamen saniem faciens appositum, prohibet solidationem. Et quoniam artem nectendi docet Aui. quarto Canonis, Fen. quinta cap. de rad. resta. oss. ideo ut rem notissimam dimitto. Nanque à fundo ad orificium nectendum est, quod &empericis est notissimum. Sed quia membra diuersa sunt, ideo diuersae etiam continui sunt separationes. Propterea quanto no bilius membrum sectum fuerit, tanto leuius nectendum suadeo, ne forti nexu tumor dolorue succedat. Et prudens non ab re ab infernis sedibus ad supernas partes men brum inuoluit. Quoniam labentis succi cursum tentat inhibere, quia tumoris est euidens causa. Et ex tribus uulneris speciebus, quod medium est, nectere tantum non sufficit: uerùm &medicamen apponendum est quod consolidat. Altum uulnus etiam in fundo potest secari, ut libentius effluat quod sectum inficit. Hoc fit autem, dum arteria aut neruus siue uena non obstiterit. Et in profun dis sectionibus praeceptum est maximum puris euacuatio. Et cum sutura eget quispiam, tum serico filo illito cera, disiecta suat, quoniam est pręstantius quàm lineo filo. Nanque sericum tardius quam linum corrumpitur. Quatuor adhuc sunt consideranda in sectis partibus. Et primum sectarum partium coniunctio. Secundum conseruatio agregati simul qualecunque fuerit. Tertium uigilia super incidentibus. Nanque talia impediunt conualescentiam. Quartum est conseruatio membri secundum proprium temperamentum: &hoc cum medicamine, &esculentis, ac poculentis, &figura partis sectae pristina. praeterea consutis labijs humidum medicamen apponendum est, ne arescant labia disiecti. Consutum autem, post septimum potest praecidi, quia natura iam repit ad restaurandum. Lata autem uulnera methodici suunt &protensa nectunt. Et quanto partes disiectae sunt nobiliores, tanto solertius sunt medendae, ut sunt maxillae atque aliae partes uultus. Cauendum etiam est ab arcto nexu, ne succedat apostema calidum. Cum uerò uis ut cito &decenter labia coalescant, pratęges ob aëra, &recentia ac san guinolenta iunges.