Latin
233.1 to 233.4
Conrad Gessner, De chirurgia 233.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et regio infecti mor bo pars secta duriter solidatur propter humiditatis copiam, quae &ipsum calorem naturalem comprimit. Et circulares sectiones haud aliter quàm talia ulcera, uix corriguntur prius, nisi cum fuerint reductae ad hemicyclum. quoniam multum de parte secta possident. minus itaque recta uulnera habent discriminis, ideo minus retardant sanitatem. Mala etiam caro orta in parte secta prohibet sanitatem. quia impedit bonae carnis regenerationem, sed mala caro consumitur cum cerato uiridi siue Aegyptiaco. &quando natura nil facit laudabile cum dictis. tum illa caro erit recidenda cum ferro. Quaedam autem natura potest quae ipsa ars minimè potest. Quaedam uerò è conuerso, ut crudam carnem abscindere. Nonnunquam &nequam oboritur caro, &labra fiunt aspera. sed talia recidere frequenter profuit, quia malus sanguis effluit. Et quando pustula aut uariolae su peroriuntur, tum uena secanda est, &soluendus aeger medicamine. alendus etiam est optimis edulibus, uerùm in parua quantitate. Cum autem sectarum partium labia reuersa &dura fuerint, tum hac aqua caustica lauentur, quia corriguntur. Fiat ergo sublimatio aluminis, salis quo utimur in esculentis, puta unciolarum octo, uitrioli Romani unciolarum quatuor. tamen non est audendum super eam prius, nisi cum uniuersalia cuncta praecesserint. quoniam alioquin esset nocua. quia prauus succus aduocaretur ad laesam partem, ideò noceret magis quàm prodesset, quod praestantissimi medicorum Galen. &Auic. innunt etiam. dolor enim humores contrahit ad laesum, ut cucurbitula sanguinem. Et cum frustrum ossis, siue ferrum, in imo fuerit uulneris, extrahendum est penitus: quia impedit &retardat secti sanitatem. De neruis sectis. TT quomam nerui sunt instrumenta sensus &motus etiam, ideo sectio con Etinui facta in eis, propter sensum eorum &continuitatem cum cerebro periculosa est. Quia Galen. in Arte Medicinali cap. de punctura nerui &corde ait: Nerui uerò &tendonis punctura propter sensus uehementiam, &quoniam haec pars principio continuatur, prompta est ad neruorum conuulsionem excitandam, praesertim in uulnere obcaecato. Licet plurima concurrant in sectis neruis quae faciunt conuulsionem, tamen punctura nerui est potissima. &si frequentissimè &dolor immensus, &magnum frigus, putredo, &medicamen frigidum quod fit cum opio nocuum est neruis. Nam &Hippocrates eadem sentiens, inquit: frigidum est inimicum neruis. Et dolor immensus pręcipuè cit fluores, qui causa tumoris sunt è quo succedit apostema putridum.