Latin
233.5 to 233.8
Conrad Gessner, De chirurgia 233.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nam cum non habet unde effluat collectum, praesertim in arcta disiectione, contigua corrumpendo excitat conuulsionem, quoniam &pars secta facta est frigida: propterea fit maius incrementum conuulsionis. Itaque arcta praecipuè sectio, oportet magis aperiatur, ut liberius dictum uirus effluat. Nec uulnus glutinandum est, nisi cum optimè purgatum fuerit, quod noscitur ex propulsione doloris, dum affuisset. At que in hoc errant frequentissimè empirici. Prudens autem methodicus, non, ni si postquam ab omni tumore erit securus disiectum glutinat, quod dum succus nequam impedit, purgat illum, &tenui alimento aegrum pascit. Demum nerui nonnunquam secantur secundum longitudinem quandoque &secundum latitudinem. Verùm sectio quae fit secundum longum securior est, ut inquit Auic. Sed quae secundum latum fit non reducitur penitus, sed omninò causat conuul sionem: quoniam de mente prudentis, Ex parte incisa fit spasmus, atque ex contenta nequaquam, nec laeditur cerebrum per modicam sectionem. ast cum inciditur neruus ualdè, inde etiam fit consideratio in reliquis accidentibus quae subsequi solent. Itaque si fuerit sectio in supremis partibus, illinito collum oleo rosaceo completo calenti &ceruicem, &tergorum spondilos. sin fuerit in partibus infernis, cum eodem oleo illines inguina, coxas, pectinem, &crura, ac pedes: quia linimentum hoc multum prodest, quia repellit conuulsionem. Et sectio latitudi nalis indiget ut suatur. nam leuius &citius sanatur, quia dubia est sanitas eius omisso hoc ordine. Curandorum autem sectorum neruorum medicamen oportet sit uirtute calidum plusquam siccum. Leuis autem exiccationis si fuerit fortassis prodest. Et stypticum dum non sit uehementis caliditatis, sed proximum temperamento totius corporis, quia aliter non conuenit. Dolor etiam non debet leniri cum aqua calenti, quia puto esse putrefactiuam. Ideò arbitror &Gale num dixisse aquam calidam nocuam neruis sectis, ut ipse etiam superius dixeram. Illud autem quod plurimi sanantur ictu secti, medicamine aquae, tribuunt uirtuti coelestium uerborum, quae alibi scripsimus, aliter nocua est aqua. quoniam fit putrefactio ex humido, calido actualiter, cum frigidum fuerit illud uirtualiter. hanc demum ob causam dicerem, frigidam pororum esse obstructiuam, ut Galenus dixit de oleo frigido, &conuulsionis idem fateor causam esse ni uidissem in plurimis, grauibus sectis sectionibus, aqua frigida curatos. quod uirtuti uerborum sanctorum ascribunt, quibus superstitiosiores fidem praestare soliti sunt apud antiquos magos.