Latin
235.5 to 235.7
Conrad Gessner, De chirurgia 235.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
de excessu bilis flauae in iocinore, atrae bilis in liene, sanguine in corde, &pituita in capite, scripserunt (ex quibus succis fiunt ulcera, turgent nodi &tuberositates apparent, &conuulsiones excitantur.) tum etiam de hoc composito morbo locuti sunt. quod &Leonicenus sen sit in quodam eius libello, quia hunc morbum protulit nomine epidimiae. Antiquum ergo symptoma hoc. Quod omnes etiam asserunt qui de lepra, serpigine, herpete &similibus scripserunt, ut est Aegineta. Aut etiam Cornelius qui de ele phantia, quiescant ideo hanc artem profitentes, neque disceptent amplius de nomine huius morbi. Quia minimum est de quo Gal. non curat, ut retulit in plerisque locis. Et in sexto de morbis curandis, dicit parum esse de nominibus solicitum debere eum, cui rerum scientiam inuenire sit propositum. Sat igitur erit &tuberositates &crustas &ulcera cognoscere, à quo ex succis suscipiunt incrementum. itaque illi est incumbendum cum laudabili regimine uitae &opportunis medicaminibus, de quibus &prisci &recentiores scripserunt uberrimè. Verum enimuerò uni ex doctoribus incumbendum est. quia sic celerrimè consequitur nomen egregium, nec persistamus, hortamur, in falsis opinionibus, dictum morbum ob incursum syderum siue planetarum productum esse nuper. Quamuis coelestia agunt in mortalibus. Sed eadem coelestia sunt semper. Nec dicamus morbum ab Indis transfretasse ad nos. Quoniam fatuitatem profitebimur, dicentes. nanque is morbus compositus in nobis nascitur ex corruptis succis. Tamen suscipitur &ex contactu. Velociter enim &pletho rica: uelocius autem &cachochyma corpora subijciuntur infectionibus. In qui bus si flaua bilis supercreuerit, apparent symptomata quae retulimus. cum autem pituita erit superaucta, monstrantur quę &in Compendiosa retulimus. Haud aliter dicimus de sanguine &atra bili. De Cura secundum Hippocratem &Galenum. SAnè hunc morbum licet nobis appellare grauissimum morborum ob eius Dacerbitatem. itaque laudamus exquisitissimam curationem cum illum expugnare uolumus, dum corpus robore erit plenum, &uictum pariter comprobamus tenuissimum. Veruntamen quia suppositum huic languori, potius imbecillem; quàm ualidum frequentius cernimus, ideo tum nec exquisitam curationem laudamus, neque tenuem diaetam approbamus, iuxta illud Hipp. Aph.