Latin
235.8 to 235.11
Conrad Gessner, De chirurgia 235.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
primo, In tenui uictu aegri delinquunt, quo fit ut magis laedantur. quia deducunt infectum, utentes hoc uictu, ad ultimam indigentiam, in qua non possumus honorificè procedere ulterius. propterea idem Hipp. Victus tenuis atque exquisitus, in morbis quidem longis semper: in acutis uerò in quibus non conuenit, diffici lis. Et rursus, Qui ad extremum deuenit tenuitatis, grauis est. oppositas autem exercitationes, praecipuè, in grauissimis languoribus conspicientes, non possumus non mirari. Nam quae fugere in his oporteret quàmplurimi exercent. quan tum igitur dicto morbo infecti comperiantur grauissimi in extremo curationis, iam &ruricolis notum est. Medenti etenim proprium est, robur corporis affecti imbecillius reddere quàm acceperit, propterea dicimus fouendas esse uires aegerrimi, maximè in longis cruciatibus. quia aliter neque salutem aeger, neque cu rator honorem consequitur. Cunque uniuersi morbi ex sententia Hippoc. proue niant partim extrinsecus ex aëre nos ambiente, partim intrinsecus ab esu aut po tione, à quibus humorum aliquis uel abundat uel deficit, siue qualitatem commutat, seruanda sunt quae praecepit Galen. in medico. Qui ex abstinentia in mor bum incidere, alimentis restituere conuenit. Qui iam ex copia laborant, uictus ratione, uel inedia, uel purgatione, uel uenae incisione purgandi sunt. Itaque neminem inuenimus. qui plurimum potum aquae, in aliquo morborum laudauerit, ne dum exhibuerit ex ueris medicis. quid igitur dicendum sit de potu aquae plurimo, quo plurimi in hoc composito morbo utuntur, uobis eruditissimis pronunciandum relinquimus, cum modici uel nullius sit nutrimenti in affectibus. Ideo &ius ligni Indici ex aqua, damnandum potius quàm laudandum putamus. Quia nemo ex antiquis scripsit aptum medicinae lignum esse, quo maxime hac tempestate artem medendi profitentes in omnibus morbis ferè utuntur. Nam &Aristoteles quarto Mete. Et iam dictum est quod aurum &lignum decoquitur &maturescit, quando generatur. Sed hoc dictum est, propter similitudinem, &non secundum ueritatem. Demum si quid boni infectus consequitur dum dicto iure utitur, non esse ascribendum dicimus elixationi ligni Indici, uerùm tenuissimae resumptioni. quid enim solidissimus panis ille, &arefactus non consumeret malorum succorum, tantorum spacio dierum.