Latin
238.1 to 238.4
Conrad Gessner, De chirurgia 238.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe horrere corpora contrahique exiles eorum meatus subigunt: ita ut nec madescere ab extrinsecus accedente humore possint, nec excrementi quod intus latet quicquam emittere. Ex dictis ergo colligitur ad usum hominis quae sit eligenda. Et quoniam in aqua fiunt concoctiones, iura, siue elixationes, ut diximus, quibus utimur in affectibus ualetudinariorum, ideo studendum est, ut illudius non praeferat amplius aquam, sed saporem, ut esset succus elixatorum. Simili autem decoctione addito sacharo, prisci fecerunt suauem potum uocitatum syrupum, quo quàm uberrime utuntur medentes, ut notissimum est. nec tamen syrupus putrefit siue corrumpitur, dum concoctus fuerit secundum artem, &si concoqueretur usque ad glutinum. ius uerò concoctionis Indici ligni, corrumpitur celerrimè, ut experti sumus, omni etiam seruata diligentia in coquendo. talis igitur potus fugiendus, quoniam usu eius in grauiorem languorem deducitur infectus morbis in quibus nullum ius habet, ut iam uulgo experientia docet. nanque medicamen quoduis huic morbo, &non cuilibet morbo com petit. dotauit enim natura quaeque non omnibus, uerum specificis proprietatibus. Quod iam, putamus, nouerant illi etiam, qui dicti medicaminis uocari cupiunt inuentores. De uniuersalibus succorum discrimen oppugnantibus. Tergo ad ueram methodum curandi, iam descendamus, cum tamen multiloquio prudentibus mentem inuoluere non desideremus: propterea arbitramur fore utilissimum omnes remittere ad nostram Compendiosam, quoniam ibi tum simplicia cum composita etiam conscripsimus singulorum succo rum singulos morbos oppugnantia: tamen ne uideamur hunc quoque gurgitem uastum, sicco pede pertransire, dicimus quod endiuia, cichorium, &portulaca comprimunt furorem flauae bilis, &similia. De compositis laudatur syrupus acetosus, syr. de succo endiuiae, &syr. de infu. ros. Educunt autem eundem humo rem omnes myrab. &species uolubilium, &cas. fist. Et de compositis est elect. depsyllio, elect. de succo ros. &paria. Atram uerò bilem comprimentia simp. sunt, buglossa, borago, &lupulus. Composita, syr. de pomis, oxymel squilliticum, &syr. de fumo terrae. Euocantia autem sunt rheubarbarum, agaricus, diasenae, conf. hamech, &huiusmodi. Pituitam etiam concoquit apium, foeniculum, &saluia. De compositis, mel rosaceum, syr. de sticade, &simillima. Educentia sunt, cassia, agaricum, hiera Gal. diaphoenicon &Benedicta. Et quoniam omnia hęc uberius scripsimus in dicto libello, ideo uisum est tetigisse tantum.