Latin
238.5 to 238.8
Conrad Gessner, De chirurgia 238.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
nanque ibi continentur omnia quibus utimur in repellendis morbis, atque etiam quae impurum efficiunt purum sanguinem, &cuncta alia necessaria ad communem conseruationem, quibus maximè utimur hac tempestate. Ideo ne quempiam obtundere mus uerbis, omnes ad nostram Compendiosam remittimus, quia curauimus uberrimam conscripsisse, quo studentium immensos labores tolleremus, &ocys sime languentium affectibus succurreremus. Posthac igitur accedemus ad quae dam specifica, quibus &infectus plurimas utilitates, &nos maximos honores consequimur. De alterantibus, &gutturis sedantibus languores. DOstinstitutum regimen uitę in sex rebus, de quo cum multi scripserint, atque I. Io. Almenar Doctor Hispanus, ad eius doctrinam omnes remittimus, quia docet ea esse edenda, quae sunt leuis concoctionis, &optimum succum gignen tia, &quae odore etiam fouent spiritus, ut sunt carnes auium siue pullorum, panis fermentatus, &uinum quod intuitu tantum exhilarat animum. Demum seruatis reliquis etiam uniuersalibus, descendendum est ad alterantia, de quibus hoc unum praestantissimum inuenimus, &est secretum dicti doctoris, qui in balneo dulcis aquae elixationis olentium herbarum offerebat. Nos autem praetermisso bal neo offerentes potum in cubili fatemur multum profecisse. Incidantur igitur rad. althęae, fumiterrae, lapathi, enulae, pares uncię bis 6. Et molliantur haec per diem integrum in uini cretici uncijs. 48. postmodum addatur theriacę Andromachi uncia cum dimidia, deinde sublimentur, sed haustus eius est ab uncijs duabus ad uncias. 4. cum modico sublimationis buglossę uel boraginis. Praeterea utimur nonnunquam lętificantibus conf. ut est diamargariton, diambra, diamuscus duldianthos letificans Almansoris, siue Gal. diabuglossatum, diaboraginatum, elect. regum, &similia. Quando autem guttur, uel oris interna inficiuntur ulceribus, tum ea corrigendo comprimimus, cum succo mali punici, aut elixatione quorundam stypticorum. uel sic, utrarunque rosarum pugillum, saluiae, camomillae aequales pugillos duos imperamus, coquantur in dicto succo, aut aqua plantaginis. Demum huic iuri addimus aluminis usti ad arbitrium, cum quid oportet rodere. Sin doloris tantum urget necessitas, tum addimus modicum Philonij. Et sic con primentes turpissimos languores consequimur laudabilem honorem. De praesidijs Augustini Niphi singulariß. Vgustinus Niphus, sub cuius disciplina plerisque annis militauimus in diActum affectum excogitauit hęc pręsidia, cum pręcipuè succi ustiores inficiunt corpus. Sternit enim potus is dictum humorem tanquam non reuersurum, praecipuè cum infectus absorbuerit quantitatem unciarum 4. uel. 5.