Latin
239.1 to 239.3
Conrad Gessner, De chirurgia 239.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
in aqua for ti aurificum qua diuidunt metalla, donec rodatur &liquefiat, quod fit spatio dierum 20. uel circa. postmodum sublimetur, &feces sunt melior pars. quibus addatur salis armoniaci pondus aequilibre, demum tritissima haec, per binos menses sub aliquo fimo putrefiant, postmodum sublimentur iterum. Et cum re ceptum fuerit omne liquidum, &fumo tantum apparente, remoueatur recipiens, &aliud limpidae aquae fontanę plenum reponatur bociae, in quod fumus in grediatur tantum, constrictis spiraculis omnibus, quoniam cum fumo uerus Mer curius extrahetur, quem colliges, atque iterum in aqua forti sublimabis, sex demum illa seruetur. quoniam dotauit natura eam ut penitus morbum compositum deuinceret. dictis enim pilulis admiscetur in modica quantitate. referes au tem gratias altissimo cum uerum mercurium sublimando extraxeris, quem tamen exhibendo caute semper diuinam bonitatem praepones. De aequis. T si partium corporis humani sint affectus grauissimi, non tamen ad fortia dicimus confestim currendum esse praesidia: uerum à blandioribus inchoando, ad ea ascendimus. sed quoniam prae caeteris partibus in quouis languore cordi semper fauendum est, haec tandem in cura calenti admouere consueuimus. Ex sublimationibus est sublimatio boraginis, buglossae, acetosae: &omnia illa quae calentem flammam iocinoris opprimunt, ut est aqua endiuiae, scariolae, lactucae, cichorij, hepaticae fumiterrae, lupulorum, rosarum, plantaginis, portulacae, cucurbitae, &quatuor seminum communium. Et frigidis affectibus thoracis, opponitur sublimatio scabiosae, farfarae, capillorum Veneris, hysopi &prassij, Viola medium secat iter. Sed frigidas curas uentriculi componit sublimatio absinthij, utriusque menthae cum aqua uitae. Et in frigidis languoribus capitis laudatur sublimatio sansuci, iuae, saluiae, rorismarini, uetonicae, camomillae &scolopendrij. quod prodest &lieni, ut &cuscuta &cupatorium, &omnia quae pellunt calculum à renibus. uerum à renibus etiam educit calculum &arenulas sublimatio florum labruscae pentaphyli, rad. brusci, asparagi, foeniculi apij, petroselini, solatri morelę, al chechengi &saxifragiae. Vteri autem mulieris mollit dolores sublimatio matricariae, artemisiae, florum mali aurei, rubeae tinctorum, caetera uerò solertibus dimisimus legenda.