Latin
EXPLICIT LIBELLVS DE
Conrad Gessner, De chirurgia 238.17
Unproofread scanNot analysed yet
&conficiebat, &dosis erat magnitudo ciceris per horam ante coenam. De compositis autem plurimis priscorum quia passim reperiunt scripta, notissima eruditissimis, ideo omisimus. De familiari praesidio. CAmiliare praesidium infectis composito morbo, nouimus, hoc esse. itaque, ne ut auari siue hostes naturae, egregia occuleremus nodorum siue ligamentorum infectis cruciatibus, infra scripti praesidij coelestis cum pil. de hermodactylis maioribus obtulimus paruam portiunculam. cum uerò ustam bilem dominari cognoscebamus, cum pil. de fumoterrae illud porrigebamus, pręmissis iam dictis concoquentibus. Est enim hoc apud plerosque occultissimum etiam, quibus retulimus. Infundatur itaque argenti uiui quantitas unciolarum. 12.