Latin
241.5 to 241.6
Conrad Gessner, De chirurgia 241.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Qui si Galeno incubuissent, utique in plerisque locis uidissent quid senserit ille de natura uini: eoque quomodo mortales uti debeant cognouissent: neque de salubri insalubrem efficerent nominem, insinuantes uinum admixtum elixationi ligni Indi ci, siue elixationem eiusdem ligni factam in uino, imbecillitatem uentriculi, &iocinoris &lienis defectum, &articulorum atque nodorum omnium dolorem siue relaxationem corrigere, &laxatarum partium fouere texturam. Quoniam hi uiderunt, ut ex hoc medicabili potu, quam plurimi è leuissimo languore in atrocissimam passionem inciderint. demum auspicantes conualescere indies magis hebetescunt, ut uno uerbo exprimamus istius medicaminis proprietatem. Ne igitur quispiam sanae mentis posthac grauius in discrimen incidat ob dictam potionem, de mente Gal. dicemus de natura uini, &quod de eodem legimus apud plerosque doctores conscribemus. nanque non adeo medelis ineptum uinum esse ostendemus, uerum nec multis aptum esse potum monstrabimus. De Vino.