Latin
242.1 to 242.4
Conrad Gessner, De chirurgia 242.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
7 Atura uini pertinet ad fomentum uitę, non autem ad remedia affectorum corporum, ut asserit Asclepiades, qui de uino olim edidit uolumen, nos uerò solito more, ut professores artium liberalium, pro uiribus dicemus, ut uinum humanae saluti conferat. de gnibus uini nil disserentes, quia inexplicabile est hoc, ob diuersas opiniones medicorum. Plini. tandem 23. naturalis historiae inquit. Vino aluntur uires, sanguis colosque hominum. Et inferius: Vino modico nerui iuuantur copiosiore laeduntur, sic &oculi: stomachus recreat, appetentia ciborum inuitatur. Idem quoque, Vinum si fit fumo inueteratum, insaluberrimum est. Idem etiam, Corpus augere uolentibus aut mollire aluum, conducit inter cibos bibere. praeterea idem Dari utique non nisi in cibo debet uinum, nec à somno, nec praecedente alio potu, siti enti uidelicet. &in suma desperatione, uiro facilius quam foeminę, seni quam iuueni. uinum. n. est lac senum: iuueni quam puero, hyeme quam aestate. Assuetis potius quam expertibus. Demum ex sententia Plinij, uinum est alimentum non medicina humanorum corporum. Ideo miramur quorundam peritorum credulitatem, quae in mero posita est. uolunt. n. quod siue Creticum, siue Campanum uinum fuerit, quod sit praestantissimum in destruedis dictis languoribus, &quanto meracius aut uetustius uinum erit tanto praestantius esse. hi autem spernunt (arbitramur) pręcepta pru dentum, &doctrinam eorum qui maiorem nobis in hoc habent experientiam. uerum aduertant quid dixerit Pedacius Diosc. cap. de natura uini: Vino ueteri nerui laeduntur &reliqui sensus, quod gustu suauius est, quare cauendum ijs qui internam alicuius partis imbecillitatem sentiunt. Attamen in secunda ualetudine, paucum aqua dilutum innoxiè sumitur. Cum ergo uinum imbecillis praecipue partibus obsit, quo quis faciet ut sit illis medicamen? nisi fuerit praestantior natura, quod non est credendum. Sed ne quis in dictos praestantiorem adducat Galenum, nos quoque eiusdem referemus de uino opiniones: is enim medicinę princeps est. Itaque „octauo de morbis curandis inquit Gal. Iam uini tum qualitatem, tum quantitate memoremus, quod uidelicet plurimum reficit. Est igit uinum, quod exempli lo co dicatur, quale est Sabinum in Italia. Arsinium uerò in Asia.