Latin
245.14 to 245.15
Conrad Gessner, De chirurgia 245.14-15
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea si ita intensum calorem conciperet, in carne super quam immoraretur, aliquod combustionis uestigium relinque ret, uel ab ijs qui laeduntur inustio, aut exibilatio, qualis illa quae in contactu rei humidae &ignitae fit, perciperetur: quemadmodum fieri solet quando can dens ferrum, in humidam terram proijcitur, aut aqua immergitur: aut ubi igni to ferro corporis partem aliquam adurimus, tunc enim ex actione caloris in humorem fit strepitus &sibilus quidam, quem in uulnerationibus à plumbeis globulis factis etiam fieri rationabile esset, cum intus globuli retineantur: nulla tamen combustio, aut sibilus sentitur, quamobrem ignitos globulos esse nullo modo credendum est. Caeterum ipsemet hoc uerum esse colliges, si ia culatos globulos, ilico in uola manus sustinueris, tantum omnino calorem non percipies, quin eos diutius in uola manus commode &sine periculo con tinere possis. magisque in nostram sententiam iueris, si ita statim globulos appraehenderis, ut nullo modo ex mora aliqua refrigeratos esse posse existimes. Ad haec si globulos ignem uelles in motu solum retinere, ex perfrictione in motu facta, antequam ad locum perueniant, dicerem eundem igneum calorem habere dum carnem, aut aliquid quidpiam perforant, non tamen adurere, aut crustam inducere.