Latin
246.1 to 246.2
Conrad Gessner, De chirurgia 246.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea si ignitos illos esse uelles, &proinde crustam illam in uulneris superficie duntaxat efficere, aut in ingressu, non autem in exitu ab aduersa parte: responderem, id etiam non citra rationem in contusione fieri. Siquidem globus dum carnem in ingressu perforat, resistentiam quandam reperit, quae à soliditate partis substantiae fit, in exitu autem partes illae relaxantur, atque tantum quandoque cedunt, ut aduersa &opposita cutis ita extendatur nonnunquam, ut lorica ex hamis ferreis confecta &uesti menta lanientur, absque tamen ipsius cutis perforatione, ut loco proprio dicemus: neque idcirco ibidem crusta non fit, quia globus ad illam partem peruenerit refrigeratus: quod perspicuum euadet, si globus proiectus forte prius brachium perforauerit, deinde pectus, crusta enim seu caro illa liuida &at trita, in ipso primum brachij ingressu, deinde pectoris, non autem in egressu aut brachij, aut pectoris, reperietur: ut ad id, quicunque animum aduertere poterit: Hoc ipsum tu quoque in nobili loanne Baptista Formagiario obseruasti, qui à globulo ictus in humero secundum deltoidem, cum ossis &totius brachij perforatione, plagam quoque in pectore acceperat, secundum mamillam, in qua caro liuida, &similis carni illi attritae quae in brachij uulnere in parte summa extabat, comparebat, de quo loannem Brambach germanum, &Camillum Bartolinum Porculensem iuuenes curiosissimos, &artis medicae imprimis studiosos, &alios quàm plurimos scholasticos, qui tunc unà mecum erant, optimos testes habeo. Verùm quorsum pluribus uerbis utor ad rem manifestissimam comprobandam? plumbum colliquatum si bombici superposueris, ne minimum quidem eius floccum uret. Hoc autem si argumentis conareris refellere, diceresque in re humida conceptum calorem inflammare non posse, ut de aqua calida manifestum est, quae uaesicas in membris attollit, combustionem autem non facit, dicerem colliquatum plumbum feruidius longe esse, quàm non colliquatum, quamuis humidissimum sit, quando maiorem suscipere calorem non potest, eo quem in colliquefactione suscepit. In hoc plumbum colliquatum si sclopetarium puluerem inieceris, uix accendetur: si uerò post coagulationem ilico hoc feceris, non accendetur, minus ergo carnem non colliquatum plumbum aduret.