Latin
246.7 to 246.8
Conrad Gessner, De chirurgia 246.7-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca, ut artificiose, &cum canalibus fabricarentur sagittae, quas totas caera, &sulphure oblitas ar cu Parthico, &mox balista ingenti, modo in altum, modo in longum iaculati simus, neque sulphur tamen aut caera accensa, aut colliquata fuit, atque in hoc multi testes optimi mihi sunt: Adde etiam hoc quod fide dignum fortasse non uidebitur, (testibus tamen grauissimis non caret) sclopetum puluere bombardico onerauisse (ut ita cum uulgo loquar) &sulphureo globulo, quem tandem &à propinquo &à remotiori loco, in parietem semel atque iterum &tertio immisimus, neque sulphur à sclopetario puluere, aut à motu uehementi, &aëris attritione (quanquam uehementiori impetu quam sagitta ab arcu, uel balista missa feratur) accensum aut liquatum fuit, sed parietem ita grauiter percussit, ut calcem, qua tectus ipse erat paries, excauauerit, frustulaque ipsius globuli circum ipsam excauationem parieti, absque aliqua sulphuris immutatione substantiae, aut coloris prioris, quo antequam in sclopetum immitteretur praeditum erat, adhaeserint, teque hoc experientia docebit: Qua re uanissimum esse commentum dicentium, sagittas sulphure illitas &in altum iaculatas accendi, aut plumbeum globulum à sclopetarij pulueris accen sione &motu ita calefieri, ut possit adurere, concludimus, cum nec caera inca lescat hac ratione, neque sulphur ipsum accendatur aut liquescat, quamuis à ui sclopetarij pulueris accensi impellatur, &citato motu ab circumfuso aere teratur perfriceturque, siue sclopeto, siue arcu aut balista eiaculetur. minus igitur plumbum ignescere dicemus: ex quo etiam uulnera à plumbeis globulis illata ignis uim sensisse, nulla nec uera, nec certa ratione probari potest: explodenda igitur istorum opinio, quam absurdam &uanam esse multis rationibus iam probauimus. Praeter haec si ex calore in motu concepto crustam globulos inducere uelles, manifestissimo huic periculo pugnabit: uulneratus quippe à globulo in quatuor brachiorum distantia iaculato, in paruo illo mo tu ita posse incalescere globulum, ut perurat carnem, non erit credendum: cum ob puluerem ipsum sclopetarium accensum calorem non contrahat, carnem tamen nihilominus atteret &contundet: ex quo crustam illam non à calore effici, sed à contusione solum (ut iam à nobis fuit probatum) existimandum est.