Latin
BONONIENSIS, MEDICI AC PHILOSOPHI PRAE
Conrad Gessner, De chirurgia 246.9
Unproofread scanNot analysed yet
Istis igitur sic perpensis, uulnera à bombardicis sphaerulis illata non ignis uim sensisse, nec missas sphaerulas (ut dictum est) cauterio posse inficere, aut adurere disces: &tametsi aduersarij asserant, carnem circa uulnus ignis calorem sensisse &combustionem, id iam falsum esse nostris rationibus &exemplis, in claris sima luce uersatur: Vnde autem in uulneribus, quaedam ueluti crusta appareat, deinceps dicemus: Ex uehementi proinde contusione à globulis facta ipsa crusta uidetur induci, qui quoniam sphaerici sunt, &maximo impetu feruntur, lacerant, diuellunt, contundunt, atteruntque adeo contactas partes, ut eas non modo sanguine, sed uitali spiritu priuent, quo circa languescunt, liuescunt &emoriuntur, ita ut crustam referant. quae reuera crusta non est, quandoquidem haec ab igne, uel ab ignito ferro dura admodum &solida inducitur, propter humoris prius in carne contenti exiccationem.