Latin
249.1 to 249.5
Conrad Gessner, De chirurgia 249.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Symptomata enim haec, non à puluere, sed à contusa attritaque &à mortua carne eueniunt, in qua humor à uulnere profluens imbibitur, qui cum copiosus existat, &naturali calore careat, putrescit, &proximas partes contingendo, eas corrumpit, atque hae rursus proximas deinceps inficiunt, quemadmodum in spha celo, &phagedaena fieri uidemus, aut in maxima totius corporis cacochymia, maxima scilicet causarum, quae incommodare ulceribus possunt, ut refert Galenus quarto meth. quo loco de causis omnibus pluribus uerbis disserit, quae ul cera depascentia reddere possunt, quae uel herpetas nominat, quando scilicet summa tantum cutis ab humore maligno exeditur, uel phagedaenas, quando subiecta corrumpitur caro: atque haec uulnera putrida &depascentia nonnulli etiam uocauêre, ut Galen. vj. aphor. xlv. scribit. Verùm uulnera à globulis plumbeis illata, depascentia facilius quàm caetera fiunt, ob attritam &contusam illam carnem, &ob malorum succorum uniuersi corporis copiam, non quia, ut alijs placuit, uenenata sint: Quod si ita ut ipsi aiunt esset, uulnera omnia à sclopeticis globulis imposita, putrida atque depascentia esse deberent, essentque istorum uulnerum hae propriae differentiae, cum tamen ulceris alicuius has proprias esse differentias, Galen. non placeat vj. aphoris. XXXXV. sed compositas quasdam passiones ex ulcere, &putredine: &etiam absque putredine ulcera esse possint, ut idem asseruit tertio &quarto meth. sed cum non omnia talia uulnera putrida depascentiaque sint, ueneno esse infecta, inficiandum est. Habes igitur uulnera huiusmodi nec ex puluere, nec aliunde uenenata esse, neque ignis uim &calorem sensisse, &proinde tanquam inusta, curanda non esse: uerum quomodo adhibenda curatio his sit, nunc audies. Vulnerum curatio à Sclopeto factorum. VInera à globulis illata, quoniam uel in carnosis partibus sunt, uel in nerVuosis, uel cum laesione ossis alicuius, uel sine laesione, uel carni, uel ossi globuli soli infixi sunt, uel cum uestimentorum parte, uel cum particula armaturae ferreae, aut cum hamis loricae, erit igitur ab ipso statim initio diligenter animaduertendum, num uulnus simplex sit, sine contusione &dolore, an cum fractura ossis, an cum globulo solo, uel cum uestimenti parte, arcum armaturae ferreae laminula, an cum hamis loricae, &similium infixione (ut ita dicam) &morbi essentia statuenda &absoluenda, ut admonuit Galenus primo acut. com. iij. dicens: In primis quis nam sit effectus dignoscere oportet, deinde ipsius curationem ita aggredi: Non enim eodem modo curari possunt omnia, ut à Galeno iij.