Latin
248.9
Conrad Gessner, De chirurgia 248.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter nunquam adducerer, ut crederem, puluerem sclopetarium uenenatum esse, aut uulnus à globulis istis impositum, uenenum aliquod obbibisse, sed malitiam si qua dum exeunt praediti sunt, (quod tamen falsum esse dicimus) exuere, tempore illo quo deferuntur. Quocirca uulnera haec nullum hausisse omninò uenenum, quamuis nonnunquam σφάκελον &exesionem patiantur, affirmamus.