Latin
Cap. VII
Conrad Gessner, De chirurgia 25.13
Unproofread scanNot analysed yet
Post exustionem porri succum, atque alia id genus, quae siccant, stringunt, &flu xionem arcent, admoueto. Crustam, uel medicamentis adurentibus, uel ignito ferro inductam, à subiectis corporibus resoluere (solet enim inde sanguinis profluuium sequi) ne properato. Cùm putredo cessauerit, nec amplius sanguinis profluuium reformidaueris, ea quae crustam detrahunt, applicato. Vbi crustae exciderint, curationem reliquis ulceribus communem adhibeto. Qui sequuntur aphorismi, ad medicum pertinent. VICTVM tenuem, &refrigerantem, gangraena, &syderatione, id est, sphace lo laborantibus instituito. Fluxionem sanguinis missione, si nihil obstiterit, auertito: atque eadem plenitudinem (si affuerit) uacuato.