Latin
25.9 to 25.12
Conrad Gessner, De chirurgia 25.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Ita enim celeriter sanguinis profluuium com pesces, &putredinem arcebis. Facta uerò adustione, porri succo, uel (ut Paulus ait) sale cum porro utendum est, uel aliquo ex ijs, quae paulò antè diximus. Haec enim siccant, &stringunt putredinem, atque humorum affluxum prohibent. Vbi uerò tibi uidebitur, his remedijs adhibitis, cessare putredo, ut crustae citius decidant, cataplasmate utendum est ex pane. uel hordeacea farina, uel triticea ex hydrelaeo incocta. Item medicamento, quad cephalicum uocant, ex melle illitum. Haec enim detergendo, crustam à subiecta carne resoluunt. Quinetiam medicamentum, quod tetrapharmacum dicitur: praeterea &Macedonicum, pus mouendo, ac emolliendo, crustas à subiectis corporibus diducunt. Quemadmodum &reliqua omnia quae ad suppurationem perducunt. Haec enim praeterquàm quòd emolliunt, pus sub crusta conficiunt, quod eam resoluit, scilicet inter carnem subiectam, &crustam ipsam interiacens. Panis quoque cum apio tritus, aut ocymo, optimè crustas à sanis partibus citra erosionem detergendo, detrahit. Sic &iris, uel radix panacis, uel aristolochiae, uel acori cum melle. Solent autem uulgò ad crustas resoluendas uti butyro, aut alio quouis unctuoso. Vbi uerò crusta exciderit, locum aceto abluunt, postea sequens emplastrum admouent, quod ad Guil lelmum à Saliceto refertur. Recipit autem mellis selibram uitellos ouorum crudos tres, aut quatuor numero, farinae hordei selibram: haec miscentur in formam emplastri. Post biduum uerò, uel triduum, ut melior fiat mundificatio, huic emplastro addi possunt drachmae decem myrrhae electae. In teneris autem corporibus ad escharae separationem, &sordium detersionem, abundè sufficit Galeno orobi farina cum melle, uel thure. His ritè peractis, huiusmodi ulcera ad sanitatem perducenda sunt medicamentis, quae carnem producant, &cicatricem inducant: synulotica, &epulotica Graeci uocant. Capita curationis gangraenae, &sphaceli. VItiatum sanguinem in affecta parte impactum affatim uacuato. Post scarificatus, aut sectiones, locum affectum aqua salsa abluito. Dein de medicamentum putridis consecratum inducito. Vbi mali furia se remiserit, ungentum Aegyptiacum superimponito. Si malum ijs remedijs non cesserit, id quod inter uitiatum &integrum est, ferro candente adurito. Quòd si haec omnia nihil profecerint, &iam gangraena in sphacelum degenera uerit, membrum quod sic planè emortuum fuerit, usque ad partem sanam, ita ut ni hil prorsus putridi relinquatur, ocyssimè abscindito. Vbi quod computruit resecueris, uel amputaueris, quò securius mali radicem euellas, ferramenta igne flagrantia adigito.