Latin
255.5 to 255.8
Conrad Gessner, De chirurgia 255.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
manifestissimum est. Quapropter leuiter adstringentibus medicinis utemur, uel siccos penicillos uulneri imponemus, quod deinde linteolo, refrigeranti aliquo medicamine inuncto, tegemus, hoc semper agentes, ut ab inflammatione, à dolore, Medicamentum, &ab alijs symptomatibus uulnus uindicemus, quibus cum à nobis fuerit perquod vulneri spectum, uulneri ualentiora adhibere remedia licebit, tutissime itaque temperaest apponendum tis medicinis primis diebus uulneri prouidebis: facta proinde coctioe talia mepost coctionem factam. dicamenta admouebis. Recipe terebinthinae, seu laricis, resinae purae decies lotae unc. ij. farinae ordei drach. iij. mellis rosati colati, uel eius loco, si mellis mordicationem times, syrup. rosa. q. 5. &fiat unguentum, quo uulnus impleatur, cui poteris etiam addere cadmiam praeparatam, quam aromatarij tuciam uocant cum aloe, thure, &sarcocolla, quemadmodum uulneris exiget magnitudo, emplastra, inunctio nes, &alia de quibus iam egimus, omittendo, quia iam dolor erit arreptus, &in flammationis suspitio remota erit. Quod si nerui uulnere erunt affecti, lumbricorum terrestrium puluerem, &picem addes: non enim te latet quantopere ter restres lumbrici à Gal. commendentur. Absterso uulnere, quoniam cauum re& Cael. lib. 26 stabit, quod carne, ut refert Galenus quarto metho. est replendum, sarcoticis medicinis id consequeris. Cuius autem qualitatis esse debeant sarcotica primo Qualia sarcotica medicade compo. medic. secundum gene. scribit Galenus, qui ibi uult medicamenta tamenta esse delia esse calida &sicca, cum abstergendi uirtute, &quinto meth. dicebat siccitabeant. tem illam paucam esse debere. Scripsit hoc idem tertio meth. nec ratione hoc caret, siquidem si nimis siccarent, caro non generaretur, sed colliquaretur potius, &quod alimentum carnem geniturum esset, ab immodica siccitate consumeretur, ut à Galeno secundo de compo. medic. secundum gene. habetur, uulnusque sordidius redderetur, secundum eundem Galenum tertio de compositio. med. sec. gen. debent praeterea sarcotica mordicatione carere, ut Galen. tertio metha ait, atque expertia esse uirtutis adstringentis, &sexto de composi. medic. secundum gen. apud Galenum legitur, nec ultra primum gradum exiccantia, ut ab Auicenquarta primi proditum est, &ratio quare calida &sicca esse debeant, est, quia ca lore suo materiam, seu sanguinem, ex quo generatur caro, attrahunt, quod Auicenna quarta quarti cap. de generatione car.