Latin
255.9 to 255.12
Conrad Gessner, De chirurgia 255.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
non tacuit: siccitate autem putrefa ctionem attracti sanguinis impediunt, illumque in carnem mutant, propterea quod aequat complexionem eius, &coagulat ipsum cum exiccatione, ut uerbis Auicennae utar secundo can. capite quarto. Virtus igitur sarcoticorum medicamen torum ad cauos implendos carne, efficax est. Verùm praeceptum Galeni secundo de comp. med. sec. gen. considerandum est, dicentis: Caeterùm nemo ignorat ea, quae propriè &primario sarcotica nominantur, apta ulcera carne replere, hoc est, quae caua quidem, non tamen sordes, aut inflammationem coniunctam habent, insuper nec prauorum humorum influxionem, neque carnem in cauo ulcere intemperatam. Ideo in admotione istorum sarcoticorum considerare debes, nunquid intemperies aliqua in carne adsit cum materia, uel sine materia, &nunquid sanguis, qui influit, in quantitate, an qualitate peccet, &cuiquè istorum, si opus fuerit, medicinis contrarijs occurres, ut iij. meth. pluribus uerbis scripsit Gal. siquidem caro, ut idem. vj. meth. inquit, naturę beneficio gignitur, carnis au tem generationis temperatus sanguis &purus est materia, eodem referente iij. meth. Quapropter tempore quo carnis generationi studemus, boni succi cibis aeger nutriendus est, &uino moderato, ut Gale. admonuit, ex illis enim sanguis bonus, &moderatus generatur, exhibemus autem uinum, quia cito nutrit, uires que auget, iuxta Gal. in lib. de temper. Caeterum sarcotica non aeque in omnibus corporibus carnem generant, siquidem in quibusdam, tantum abest ut uulnu carne repleant, ut potius carnem exedant, uulnusque magis cauum reddant, &non nunquam humidius, ac rubicundius, ut Auic. quar. quarti cap. ij. meminit: sed hoc fieri posse multis causis sciendum est, aut enim propter medicamenti uirtutem, quae plusquam oportet, ualida est, aut propter aegrotantis naturam, uel menbri temperamentum, aut propter imbecillitatem medicamenti exiccantis, quae membro affecto non respondet. Si propter potentiam medicamenti nimis exic cantis id contingat, siccitate sua carnem consumit, &colliquat: si autem pauca sit siccitas putredinem non potest prohibere, &uulneris humiditatem consumere: Certaque signa siccitatis immodicae, uel paruae medicamenti sarcotici elegan tissime declarat Gal. iij. de comp. med. sec. gen.