Latin
257.4 to 257.7
Conrad Gessner, De chirurgia 257.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm si sine maximo dolore globulos ipsos extrahere medicus potest, quo tandem certior omnino fiat nunquid aliud in corpore detineatur, globulum eximet, sed hoc prima die, qua quis ictus fuerit molietur commodius, tum quia globulus tunc specillo tangetur facilius, &in recentis uulneris contrectatione, cum adhuc membrum calidum sit, minor accitur dolor, quàm cum ab aë re alteratum refrigeratumque fuerit, mecumque in hoc ita senties, qui cum fortè fortuna ex equo cecidissem plagamque in sincipite accepissem, in eam statim digitum immisi, ut nunquid confracta esset caluaria explorarem: tunc nullum omninò percepi dolorem: cum autem post duas horas adhuc ambigerem non rectè me uulneris essentiam explorauisse, iterum in uulnus digitos imposui, ingentissimeque dolore affectus fui, atque hoc dictum sit, ut ostendam quanti referat uulnus calidum an frigidum pertractes. Si igitur globuli illi euellendi erunt, ut id prima die efficias suadeo: quod si uel imperitia, uel causa alia fuerit omissum, non ita facile deinde occasionem arripies, qua id moliaris: siquidem iam erit uulnus sensibilius redditum, &tumor iam aliquis aderit, &uulnus angustius erit effectum. Ad haec, si uel caro uel membranosi tendines rumpantur, aut per forentur, concidunt, globulumque saepius tegunt, &intercludunt, qui deinde non sine ingenti dolore euelleretur: neque id mirum sit, quoniam si specillo tangi nequit, difficilius extrahetur, ac si omninò extrahere globulum conareris, non citra dolorem intensissimum, maximumque aegrotantis discrimen hoc prę stares, minusque hęc uitares incommoda si postquam humores quieuêre, dolorque fuerit sedatus opus hoc aggredereris. Quandoque etiam globulus cartilaginem percutit, quae cum osse sit mollior, non rumpitur, sed flectitur, deinde eleuatur, ita ut quandoque uulneris foramen constipet: &quamuis summa diligentia specillo, digitisque uulneris profunditatem explores, licet id statim post illatum uulnus facias, actum tamen agas, quemadmodum nobis sępe in thoracis plagis non solum à globulo, sed à caedente telo factis, obtigit, in quibus uix uulneris foramen inuenimus.