Latin
257.8 to 257.11
Conrad Gessner, De chirurgia 257.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quocirca si globulum prima die extrahere nequiueris, neque cum globulo aliquid etiam, quod praeter naturam sit in corpore detineri uerearis, sic ut dictum est, facies, admotoque oui albumine cum sale uulneri, globulum naturae, ut illum expellat, remittes. Sed si omnino extrahere globulum opus fuerit, dupliciter eum poteris euellere, aut enim per foramen quod effecit, aut per oppositam par tem incisam, si non longe à cute sit, educes, si enim à cute longe distaret globus, aut si altius infixus esset, per effectum foramen extrahendus esset omninò, dummodo specillo perciperetur. In uulnus igitur nostros hamos immittes, quibus globulum leuiter reuoluendo educere conaberis: habebis etiam forcipes cauas, for cipem dentatam, cylindrum in manubrio habentem, &rostrum coruinum. At, cum forpice dentata, uel alio instrumento apprehensus globulus fuerit, leuiter quantum fieri poterit, educes, instrumenta autem ad id apta in picturis uidebis, ueruntamen minori dolore incommodoque nostris hamulis loco proprio descri ptis globulos euelles, qui uulneris meatum non occupant, nec uulneris labra ex tendunt, sed cum post globulum immissi fuerint, leuiter si illos attraxeris, secum globulum educent. Non tamen hoc ita commode forpicibus, aut coruino rostro efficeres, meatum enim uulneris obstruunt nimis, doloremque non mediocrem in ferunt, quando, ut globulum comprehendas, dilatantur, nerui enim tunc, aut tendines, aut caro ipsa in dilatatione illa comprimuntur, ut in sequenti pictu ra patebit. ass Quippe si forceps. b. b. immittatur per uulneris foramen. a. ad globulum. c. ut illum comprehendat, dilatari magis debet, quam sit uulneris ipsius magnitudo d. d. in qua dilatatione non mediocris commouebitur dolor, quem maximè ui tare debemus. Hoc autem nostris hamulis non fiet, quoniam licet angustissimum sit uulnus, ingredi tamen possunt, globulumque euellere absque dilatatione, extensione &incisione, quam illi non uitant, qui forpicibus illis utuntur, uel coruino roVulneris foramen quandoque occultatur. Dupliciter extrahi potest globulus. Instrumenta ad globulos edu cendos idonea. Hamulorum. globulis extra hendis utilitas. Forpices &ro strum coruinum in globuli extractione, quae faciant incom moda. Aliud instrumentum ad glo bulos euellen dos.