Latin
263.13 to 263.16
Conrad Gessner, De chirurgia 263.13-16
Unproofread scanNot analysed yet
scribitur: ubi ostendit sphacelum, cutis carnisque &neruorum esse corruptionem, quae si ita saeuiat ut ossa etiam ipsa carie infestentur, esthiomenos nuncupatur, uel sphacelus, quoniam sic quandoque capitur à Galen. iiij. meth. &in lib. de tumor. praeter naturam, uerùm nomen hoc esthiomenos, idem apud Arabes &Graecos significat, ulcus nimirum depascens &exedens putrefaciendo, ut ait Galen. in lib. de tum. praeter nat. conueniunt igitur esthiomenos &Sphacelos, quia exedit uterque, &depascit: quapropter gangręna medium quoddam erit, inter inflammationem &sphacelum seu esthiomenum, non enim in gangraena tantus est sensus, ut in inflammatione, nec ita sensu membrum caret, ut si sphacelo infestaretur, quae tanto saeuior est, &peior inflammatione, quanto syderatione leuior est inflammatio. Syderatio totius est membri substantiae corruptio, quae cum adest curari nullo modo potest absque membri amputatione, primis tamen diebus quan do adhuc perfecta syderatio non est, sed gangraena quae ad syderationem tendit, ut Gal. iiij. defract. ait curationem admittit, curabitur igitur euacuato, quàm fieri potest, sanguine plurimo, in affecto membro impacto, propter quem mem brum corrumpitur. Tota itaque cutis multis profundisque uulneribus, unà cum subiecta carne secanda est, uel frequentibus &altis caprificationibus incidenda, absque substantiae exitio, membrum ad propriam figuram, &humorum symmetriam, ut in uera morborum curatione fieri solet, transferendo. Sed in omnium morborum curatione, ut saepe Gal. admonuit, ipsorum causa prius inuenienda, &ab scindenda est, deinde ad ipsam quae facta est aegritudinem deueniendum, proin de gangraenae causae quamuis uariae sint, &ab omnibus scribantur, saepius tamen inflammationis sequitur magnitudinem, ut iiij. de art. legitur, fit itaque ut plurimum à sanguine copiosissimo in aliqua parte collecto, siue propter dolorem fuerit attractus, siue sanguis ille propter uulnus in illam defluxerit partem Diaphoenicinum non sup puratis ab scens sibus etiam utile.