Latin
263.9 to 263.12
Conrad Gessner, De chirurgia 263.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
gen. &xiij. Meth. descripta adhibebis. Si uerò sinus esset, uel ulcus humidum unteolum diaphoenicino unguento in melino, uel anetino, uel omphacino oleo colliquato illitum admouebis, quod etiam mirum in modum prodesset, quam uis adhuc suppuratus abscessus non esset, &in membro rubor extaret, ut ait Gal. iiij. de com. med. sec. gen. posses quoque nonnunquam adstringente uino ulcus ipsum abluere, quod si haec parum prodessent medicamenta, ad alia, locis suis à medicinae authoribus descripta confugies, de quibus abundè Paul. &Ga len. ij. ad Glauc. scripsere: In excidendis abscessibus à Pauli praeceptis lib. vj. ca. de abscessibus descriptis non discedes, nec ab ijs quae à Galen. iiij. de anatom. administr. &multis alijs locis tradita sunt, de quibus deo fauente in nostris conmentariolis in vj. lib. Paul. agemus. Gangraena quoque non solum fracturis, sed uulneratis membris, &exulceratis, aut alio morbo affectis accidere solet, uerùm nos hoc loco solum de Gangraena quae fracturis, &alijs partibus absque ulcere accidit, agemus: quae nihil aliud est, quàm principium mortificationis (ut ita dicam) membri, cui adhuc ademptus sensus non sit, sed hebetescat, ut Galenus secundo ad Glauc. scribit, quae quidem licet ob multas causas fieri possit, eius tamen ut plurimum praecipua causa est uehemens inflammatio, cuius occasione, propter sanguinem plurimum in affecto loco impactum, &propter arterias ob loci angustiam sese dilatare nequeuntes, membrum (nisi citissimè praesto simus) emoritur: Gangraena igitur si medicinis non curatur, aut remittatur, propter eius malitiam, &propter humorum multitudinem in affectum saeuiorem definit, in membri scilicet extinctionem, uel in sensus membri illius hebetudinem. Sed hebetudo haec gangraenae nomen non meretur, nec ita debet nominari: Sed secundum Arabes ascachileos, &secundum Latinos syderatio, cum scilicet membrum sensu destituatur, ac quasi stupescat ut in paralysi fieri solet: differt tamen à paralysi syderatio non parum, quoniam haec membri corruptionem sequitur, &à similitudine membri emortui sic nuncupata est à Galeno iiij. de diff. resp. à Graecis σφάκελον uocatur, ut Paul. ait &ut etiam à Gal. vij. de anat. adm. &vij. aph. L.