Latin
266.1 to 266.4
Conrad Gessner, De chirurgia 266.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ista uera gangraenae curatio perficitur, quam ad hanc usque diem, qui noua se scribere iactant scriptores, non docuerunt, quibus nihil aliud curae est, quàm ea quae ab alijs scripta fuêre in suas chartas ut transferant, imposturam potius hominibus rudibus facientes, quàm quod ex usu sit aliquid docentes, neque (proh pudor) curationem ab alia curatione distinguunt, ut in capitibus quae de gangraena scripsere patet: in quibus pro gangraenae curatione, medicamenta exedentia describunt, quae non affectioni huic, sed syderationi seu sphacelo per accidens conueniunt: uera enim curatio est, quando affectum membrum uel in figura, uel in temperie, ad naturalem statum reducitur absque ulla amputatione, &alicuius partis ablatione, ut in libro deplen. dicebat Galen. non autem quando putrida pars aliqua exciditur, &locus deinde sanatur, quia &si sequitur sanitas, non tamen uera sanitas nuncupari debet, sed per accidens, ut ex adducto Galen. loco colligere possumus. Istis remedijs saepius nos in fracturis incipientes gangraenas sanauimus, &ultra putredinem serpere prohibui mus. Atque si ex nimis arcta fasciatura membrum interfici inciperet, idem esset faciendum, &fasciatura remouenda, deinde ut dictum est, sanguinem mittes, quamuis si in sanguine nullum adsit uitium, &in membro duntaxat sit constipa tio, quae spirituum descensum ad membrum, pro illius uita &alimento prohibet, quibus tamen spiritibus succurrere etiam possumus lotione aquae calidae salsae, leui facta caprificatione, non tantum ut sanguis in membro peccans euacue tur, quantum ut inflammatio, quae gangraenam sequitur, remittatur, &ad naturale temperamentum membrum reducatur. Siquidem ista attractione atque caprificatione calor spiritusque unà cum sanguine ad membrum attrahuntur, &lo cus aliquo modo euacuatur, deinde ex his quae diximus medicamentum aliquod superdabis, &tibi foeliciter res cedet, dummodo morbi causa (ut diximus) prius à te fuerit rectè explorata &cognita: Si autem gangraena ex frigore duxerit originem (quamuis de hac re locus iste sermonem non postularet, tamen maioris doctrinae gratia, id etiam obiter dicemus) membrum prius decocto aliquo calido lauandum, &fouendum est, ut naporum, lupinorum, florum ane thi &similium decocto, quod illarum partium obstructiones, spirituum descensum prohibentes, remoueat.