Latin
266.5 to 266.9
Conrad Gessner, De chirurgia 266.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
omni igitur cura spirituum uiae aperiantur, uel deco ctis supradictis, uel caprificationibus leuibus in summa membrorum parte factis, ut innatus calor euentetur. Neque indoctos imiteris medicos, qui eodem semper medicamento, gangraenae ex quauis causa factae, medentur, incognita morbi essentia, &causa, &stultè gangraenae syderationis remedia adhibent, &syderationi gangraenae medicinas faciunt: sic etiam praeposterè depascentia curant ulcera, ex eadem causa ex qua gangraena originem habere existimantes, quorum omnes in praesentia errores recensere longum esset, uerùm si diligenter quae à Galen. scribuntur uideris, nunquam decipieris. Si autem corruptionis mem bri, medicamentum frigidum admotum loco affecto, inflammatione aut erysipelate causa fuerit, cum nigredo apparuerit, non amplius erysipelate, uel phlegmone locum illum laborare dici potest, ut elegantissimè dixit Gal. j. de com. med. sec. gen. cap. de diaphoenicini natura, quo tempore aqua calida lauandus est locus &fouendus, caprificandusque, deinde diaphoenicinum in oleo ueteri colliquatum, admouendum, ut citato loco dicebat Galen. transeundumque ad curationem, quam pro gangraena ob magnam inflammationem facta, descripsimus: Quod si ex crassis humoribus (quamuis rarissimè fiat) in membro fiat corruptio eos pluribus modis poteris attenuare, uel oxymel exhibendo, uel decoctum hyssopi, pulegij, tymbrae, origani, &similium, ut X. meth. faciebat Galen. quos postquam attenuati fuerint, catharctico aliquo medicamento educes, ut causam re moueas: ut uerò uiae in affecto membro humoribus crassis obstructae aperiantur magis, emplastra ex farinis calidis, &oxymelite confectis, appones, &si morbus exiget, partem ipsam caprificabis. Si ex attritione, uel compressione, uel uenarum, uel arteriarum incisione, uel laniatione, contingat gangraena, tunc huius gangraenae curationis spes non extabit, praesertim si uasa omnia membrum nutrientia dissecta fuerint, &nulla adsit spes nutritionis illius membri, nec membrum illud ullo modo, quin totum corrumpatur &syderetur, prohibere poteris. Sed tamen, ne partes omnes proximae membri illius corrumpantur, cum caesa illa esse omninò dissecta uideris, antequam aliqua adhibeas medicamenta, totum membrum excides, ablata enim iam uia est, per quam spiritus alimentum pro uita &nutritione deferantur: Cognosces autem uenas illas &arterias excisas esse, ex anatome, tum ex pellis quadam corrugatione, quae infra uasa ipsa excisa fieri solet, membri quoque extremi sentitur frigiditas, cuius similem, caeteras cor poris partes manibus contrectando, non percipies.