Latin
268.5 to 268.8
Conrad Gessner, De chirurgia 268.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
&hoc quàm citissimè faciendum, quoniam partes corruptis partibus proximae, ue Et in lib. de tu lociter corrumpuntur, ut ij. ad Glauc. dixit Galenus, &ita esse faciendum adnior. praet. na. monuit Paul. libro iiij. cap. xix. quod commodè fiet ut Cael. inquit lib. V. cap. &Cael. lib. 7. cap. vl. &Aui vl. incisione, &medicamento aliquo: Sed elegantius Galen. xiiij. Meth. &vj. de compos. med. secun. gen. scribit, ubi communem insanabilium morborum de putredine. scopum docet, dicens: Insanabiles partes à corpore esse amouendas, quae ferro exciduntur, interdum igne, nonnunquam adurentibus medicinis, uerùm Gal. per insanabiles illos morbos, intelligit morbos factos ab atra bile, quibus nullo modo prosunt medicinae, ut cancer confirmatus, &huiusmodi: Verùm priQuę prius me dicinae tentan usquam ad ualidiora deueniamus remedia, nunquid haec quae dicemus medica dae ante maio menta conducant, experiemur: Aegyptiacum igitur primum admouebimus, ra remedia. quod constat ex aerugine aeris, alumine rochae, melle crudo, &aceto aequis partibus admixtis &coctis, &hoc unguentum, uel solum adhiberi potest, uelut exiccet magis, illi posses addere lupinorum decoctum, in lixiuio factum, cui eti am posset addere eam salis communis quantitatem, quae manu posset compre hendi, &tale medicamentum, putrefactionem arcet, &putrefactam &corruptam partem à sana separat, &abscedere cogit, &escharam inducit, &sanam conseruat partem, ac tuetur ut iiij. iiij. ait Auic. unguento hoc licinia ex filamentis con Corruptam car cepta illiniantur, quibus ulcus quoad caro corrupta remota fuerit, impleatur. nem remotam cognosces autem remotam esse, cum bonam carnem in ulcere apparentem uiesse quibus co deris, ac pus laudabile, &foetore carens, &firmam solidamque carnem nascentem: gnoscatur. quod si medicamenti huius efficatiorem uim desiderares, praedictis adijce sublimatum, &singulis decem uncijs praedicti unguenti in fine coctionis, adde drachmam unam argenti puri, putique subtilissimè leuigati: Et si morbus adhuc non cedet, tritos optimè aliquos pastillos Polyidae, aut Pasionis adde. probatur etiam chalcanthum combustum putrefactae parti impositum, &arsenicum, quod uocant sublimatum, uel solum, uel in uino dissolutum, aut linamento aliquo exceptum, &inter sanam &affectam partem positum.