Latin
276.1 to 276.5
Conrad Gessner, De chirurgia 276.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
FLVAE CVRATIONE. N uulneribus adeo quandoque caro excrescit, ut ultra modum augeatur, ut Et Caels. lib 5 Hippocrat. lib. de ulceribus scripsit, ex quo compositus morbus fit, ex ulcere nempe, &addita carne, &morbus hic inter morbos in magnitudine, reponitur, ut iij. metho. ait Gal. quapropter adaucta illa caro auferenda est: Sed cum nonnulla, ut in de const. art. med. ait Gal. naturae negentur, ut luxati membri repositio, &fracti compositio, &additae carnis remotio, ac nonnulla medico, ut carnis generatio, proinde cum morbus hic in toto genere praeter naturam dicatur, naturaeque adauctae carnis ablatio negetur, chirurgia aut medicinis est auferenda, ut adducto loco, &alibi etiam dixit Galen. Medicinae ad id commodae exiccan tes esse debent, ut iij. method. scripsit Gal. sed cum medicamenta huiusmodi debilia, uel fortia, uel ualidissima esse possint, cauendum, ne in horum medicamen torum usu aliqua sequantur incommoda: indicationes igitur, à partibus quibus medicamenta haec admoueri debent, sunt sumendae, ut longa oratione Gal. ij. ad Glaucon. &iij. meth. scripsit, ubi à quibus indicationes sint sumendae medicamentorum admouendorum docet: Atque in appositione fortium medicamente rum, indicatione à partis sensibilitate ait, siquidem oculi, aut membri membrana fortia ferre medicamenta non possunt: quocirca partium diuersam naturam expendes, an scilicet neruosae sint, &ideo sensibiles, corporis etiam totius temperatura aduertenda, nunquid mollis uel dura sit, quandoquidem corpora dura ualida ferre possunt remedia, ut iij. meth. dicebat Galen. mollia contrario modo se habent. Si igitur addita illa caro, mollis &pauca fuerit, in sensibili parte, atque in ulcere futurae inflammationis nullum impendat periculum, alumine rochae combusto, solo, uel cum bolo armena admixto, auferetur, ut iiij. iiij. ait Auicenremouebitur etiam alio medicamento, quod alumen zuccarinum uocant, quod quidem medicamentum, quamuis ex multis constet, minus tamen mordicat, quàm simplex alumen, quamuis sit combustum, idem praestabit hermodactilus, simul cum tartaro, uel cinere conchilium, seu testaceorum animalium, ut Paul. libro iij. scribit.