Latin
276.6 to 276.9
Conrad Gessner, De chirurgia 276.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hunc etiam usum apta erunt filamenta, in muria madefacta &exiccata, calcitis, squamma aeris, &haec praeparata esse debent, &combusta, ut docebitur, quo minus mordeant: Atque huiusmodi medicamenta, non solum ad auctam carnem adimunt, sed quoque cutem generant, ut dixit. Galen. in libro de composi. medi. sec. gen. horumque medicamentorum usus est uariandus, ad carnem additam auferendam largius illis uteris, &in corpore humido, humidaque particula, facilius operantur: Videndum praeterea est, ne huiusmodi acria medicamenta admoueas, impendente aliquo inflammationis periculo: in partibus siccis minori horum medicamentorum quantitate utimur, &modice etiam adhibita cutem generabunt: Quod si ualidior medicina placuerit, aeris aeruginem combustam &purgatam admouebis, ut Gal. v. metho. scribebat, quae qui dem aeris aerugo, ut infra docebimus, praeparatur. Verùm si adaucta illa caro mul ta esset, &callosa, ad fortiora confugies medicamenta, ut ad aquam nostram, ad chalcanthi oleum, uel ad aquam sulphuris, deinde sicca filamenta, &linteolum medicamento aliquo frigido illitum superdabis, quod circumquaque uulnus in latitudine trium digitorum contegat, aptissimum esset pompholigis unguen tum, uel album unguentum Pauli, &circum circa defensiuo partes possent illi ni, uel succis frigidis madefieri, ut succo solani, plantaginis, &similium, uel adau cta illa caro trochiscis de minio inspergi posset, deinde escharae casus procurari, postmodum ea ulceri adhibenda cura est, quam symptomata ipsi coniuncta exi gent. Si medicamenta haec defuerint, scalpello, uel nouacula auctam illam carne posses remouere, ut Caels. suasit, &ut etiam ex Gal. elici potest, ubi uniuersaliter de morbis in toto genere praeternaturam curandis, loquitur, &xiiij. meth. quos aut igne, aut medicamento adurente censet curandos: Quapropter si causticis illis medicinis addita caro non remoueatur, uel si aliquid causticorum medicamen torum usum impediat, forpicibus, uel nouacula eam praecides, deinde medicamentum aliquod quod crustam inducat, adhibebis, quod superfluae carnis reliquias absumat, quemadmodum saepe Paul. docet lib. vj.