Latin
277.5 to 277.7
Conrad Gessner, De chirurgia 277.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
in libro de composi. med. sec. gen. tacet. de quibus suo loco dicemus. Trochisci itaque isti callos tollunt, qui cum durae sint substantiae, in cauos omnes possunt immitti, quamuis angustissimi sint, ex his trochiscis unum in ulcus immittes, &ulceri circumiacentes partes proprijs defensiuis munies, ut iiij. de compo. med. sec. gen. in appositione omnium acrium medicamentorum faciendum esse dixit Galen. frigidum deinde aliquod medicamentum superdabis, quale esset oui albumen cum aceto, exceptum stuppa, ut humorum fluxus prohibeatur, butyro deinde escharam remouebis: Trocniscos hos, quos hoc loco sum descripturus, loannes de Vigo composuit, quare illi medicamentum hoc acceptum refero, nec Aesopico graculo uolo esse similis, nec mihi, ut multi faciunt, aliena usurpare, nec me aliorum doctè inuentis uenditare cupio, neque enim doctos uiros suis lau dibus unquam defraudare studui, medicamentum proinde istud egregium, omnium studiosorum gratia, ijsdem uerbis, &eodem modo, quo doctissimus ille uir scripsit, describam: Sume igitur panis fermentati, uncias quatuor sublimati argenti purissimi, utrorumque unciam unam, minij unciam mediam, panis in aqua rosacea, uel cucurbitea, madefiat optimè &dissoluatur, cui argentum in tenuissimum puluerem redactum, cum minio, &sublimato superponatur, &optimè omnia misceantur. post haec digitis rotulae conficiantur, uel pastilli, &magnorum, &paruorum peniculorum formam referentes, qui in clibano tepido exiccentur, &ad usum seruentur. Vbi crusta seu eschara illa inducta fuerit amota, digestiuo nostro loto uti poteris, uel alijs medicinis, prout res postulabit: uel ad mouebis unguentum de colophonia, quo semper cum affecto loco medeberis, penicillos illines, unguentum quippe hoc callos remouet, non tamen tantae uirtutis est, quantae trochisci loannis de Vigo, quos tamen si non ita esse ualidos optaueris, sublimati partem detrahes, uel addes si ualidiores esse desideraueris: Trochisci etiam huiusmodi possunt in puluerem redigi, quo ulceris callum inspergere etiam poteris, uel peniculos qui in ulcus immitti debent, uel sublimatum, &argentum alicui unguento admiscebis, si uidebitur, &eundem scopum unguento hoc attinges, uel ad remedia quae in cap. de ossis corruptione dicemus, confugies, quae ad ulcera dilatanda, dedita opera scribemus.