Latin
277.8 to 277.9
Conrad Gessner, De chirurgia 277.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
QVIBVS MODIS PVLVERIS SCLOPETARII GRAnula carni infixa remoueantur. SCLOPETARII uel bombardici pulueris granula, quandoque in faciem lo Scúmue alium prosiliunt, quem non solum contundunt, sed nigredine afficiunt, ita ut corporis pars illa turpissima uideatur, praesertim si ita facies affecta fuerit: Huic igitur affectioni curatio etiam aliqua est adhibenda, &quamuis impactum nigrorem illum remouere sit difficile, nos tamen primi (quod quidem sciamus) huius affectionis curam inuenimus: in primis itaque considerabis, nunquid partes ab huiusmodi pulueris sclopetarij granulis ictae, coaluerint, an Quibus modis adhuc coalescere debeant. Si igitur recentes illorum granulorum notas uideris, pulueris scloulceraque adhuc non coaluerint, summa cura ut puluerem illum ab ulcere pogranula in par te aliqua fixa sca abluas, uel ut specilli cuspide impactos granulos leuiter educas, operam daremoueantur. bis: deinde oui alborem admouebis, ut humores repercutiantur, ac ut dolor ab humorum defluxu excitatus, mitigetur, sequenti die rursus posca ulcuscula illa ablues, &specillo iterum pulueris reliquias, quas poteris, remouebis: foraminaque illa nostro digestiuo loto replebis, partemque illam in qua illa ulcuscula erunt, linteolo eodem digestiuo loto, uel oleo rosaceo cum uitello oui illito, per dies tres conteges, diligenter semper diebus singulis pulueris nigrorem posca, uel specillo remouendo, usque ad ulceris fundum, qui quidem nigror, si cum pure egrediatur, benè erit, sin autem tantum aegyptiaci quantum satis esse duxeris, in ulcera illa immittes, ut unà cutis, &contusae carnis exesione nigredo illa tollatur, sin minus guttula nostrae aquae descriptae, uel olei chalcanthi, uel sulphuris specilli alicuius, uel lignei, uel argentei cuspide excepta, ulcera illa madefacies, &hoc pacto nigredo illa omninò remouebitur: quae nisi istis modis auferatur, semper maculae illae nigrę apparebunt: nigredinem igitur illam ubi remoueris, ulcera ut coalescant curabis: coalescent autem facile, si admoueris unguentum de nanuphare citrino, in malo citreo factum, quod etiam, ut deformes minus reddantur cicatrices, conducit: Quod si iam ulcera illa coaluerint, notaeque illae, ob medicorum inscitiam, insignes appareant, partem totam Ferro candenti quomodo ma nigrore infectam igne, uel medicamento adurente auferes, si igne partem illam culae pulueris remouere uolueris, ferrum specilli formam habens, sumes, quod ubi calefece sclopetarij tol lantur, &quo ris, nigredine affectum locum sensim perforabis, &adures, quoad ad partem permodo aduren ueneris, in qua nulla amplius sit nigredo, deinde oui albumen cum aqua rosa te medicamen cea, ut ignis caliditas inducta mitescat, appones: Sequenti die butyro, uel alio me todicamento ex dictis, cum de casu escharae ageremus, escharam remouebis, descenden do ad unguentum citrinum: Medicamento autem adurente sic maculae illae tolluntur: specillum ligneum, uel magnum, uel exiguum, prout magnitudo, uel paruitas maculae, Tripliciter motus amitti potest.