Latin
28.1 to 28.4
Conrad Gessner, De chirurgia 28.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
gatione ex medicamento, quod bili ducendae dicatum est, utendum praecipit. Non pu gnat tamen Paulus cum Galeno. Nempe cùm Paulus secundam esse uenam prae cepit in erysipelate, quod capiti, seu faciei oboritur, de phlegmonoso erysipelate intellexit, quòd saepissimè faciem apprehendit: Galenus uerò de legitimo erysipelate loquutus est, in quo sanguinem non mittit. At in oedematoso, aut scirrhoso erysipelate, purgatione utendum est, quae mistas habeat facultates, hoc est, partim flauam bilem, partim uerò pituitosum, aut melancholicum succum educat. Atque in ijs quidem omnibus consulendus est doctus aliquis, ac prudens medicus, à cuius consilio, &decretis ne transuersum quidem unguem discedere debet chirurgus. Sitque hoc satis semel monuisse, quòd chirurgus nihil unquàm in ijs, quae ad purgationem, &sanguinis missionem per phlebotomiam, attinet, attentare debet, citra periti alicuius medici consilium, nisi forsan si quando urgeat necessitas, &ubi nullus praestò adest medicus. Tertiam intentionem complent refrigerantia, &reprimentia, in principio fluxionis, exceptis casibus in capite uniuersali commemoratis. Transacto ue rò principio, &stata iam fluxione, quod membro inhaesit, &impactum est, digerentibus, seu euaporantibus medicamentis extrinsecus admotis, uacuandum est, per occultam scilicet sensui transpirationem. Omnium siquidem huiusmodi tumorum sic praeter naturam consistentium, uacuatio duplex est Galeno decimoquarto Therap. Vna quidem repellentium ad alias partes: altera foras digerentium, per eum qui sensum fugiat halitum. At quoniam erysipelas non quantitate modò affligit, sed etiam, ex uehementi scilicet inflammatione, qualitate ipsa cruciat, ampliorem refrigerationem, quàm phlegmone requirit. Post totius igitur corporis (ut paulò antè dictum est) uacuationem, reprimentibus auxilijs utemur, afflictam particulam, seu ipsam, quae patitur, cutem (ut decet) refrigerantes, praesertim cum sine manifesta aliqua occasione factum fuerit erysipelas. Est autem refrigerationis terminus, ipsa coloris mutatio. Etenim quod purum erysipelas est, statim cum hoc quiescit. Quod non purum est, sed iam quodammodo phlegmonôdes, si plusculum refrigeres, liuidam cutim praefert. Sin ne sic quidem quis desistat, nigricat, potissimum in senili corpore: sic ut quaedam ita refrigeratorum, ne digerentibus quidem postea medicamentis ad perfectionem possint sanari: sed scirrhosus quidem tumor in particula derelinquatur. Ergo satius est (inquit Galenus) ubi laborantis particulae alteratum colorem uideris, à refrigerantibus retundentibusque ad contraria, id est, dissipantia, seu digerentia, &exsiccantia, transire, priusquàm, uel liuida, uel nigra prorsus fiat.