Latin
28.5 to 28.8
Conrad Gessner, De chirurgia 28.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Adhibenda autem semper cura est, ut quae illinuntur, perliquida sint, atque humida, eaque saepius commutentur, ac per spongias frigido aliquo liquore imbutas, subinde quae admota sunt, abluantur. Siquidem multus particulae feruor celeriter in uaporem erumpens, haec desiccat. Caeterùm inter ea, quae refrigerandi, atque repellendi facultatem obtinent, in hoc affectu conuenientem, laudat in primis Auicenna ex simplicibus, perfusionem aquae frigidae. Galenus uerò commendat succum solani, semperuiui, portulacae, psylij, alterci, id est, hyoscyami, lactucae, umbilici Veneris (quae herbula Graecis cotylidon appellatur) intybi, id est, cichorij, &lenticulae palustris, atque alia id genus, quae ultra haec à Paulo adduntur. Cuiusmodi est cucurbita, glaucium, apium (quod uulgi est petroselinum) &rhamni folia, per se, uel cum pane cataplasmatis modo illita. Ceratum quoque ex aqua admodùm frigida, quod recipiat quadruplum rosacei ad ceram albam. Sit autem rosaceum ex oleo omphacino, id est, immaturo, sine sale confecto, quibus in pila emollitis, aquae frigidae superfunditur, quantum potest recipi. Si uerò aceti tenuis, &pellucidi momentum admiscueris, praestantius atque efficacius medicamentum reddideris. Porrò haec omnia actu frigida sunt admouenda, &subindè mutanda, priusquàm manifestè incaleant, aut arescant. Conducit etiam plurimùm ad rem praesentem, si pars erysipelate obsessa, illinatur cerusa sola, uel mista cum aceto, &lycio, uel terra cimolia, aut figulari cum solano, aut argenti spuma cum rosaceo, Compositum item acacia cum aceto. Ad idem confert plurimum, &sequens compositio. medicamentu Succi plantaginis uncia una, rosacei, unciae tres, lithargyri nutriti, uncia una, cerusae lotae drachmae tres, lactis muliebris semuncia, miscentur omnia simul in mortario plumbeo, &fit linimentum. Teri debent primùm lithargyrum, &cerusa: deindè oleum, &succus paulatim, &sensim affundi debent, donec exactè misceantur. Quod si ampliorem refrigerationem desyderes, his &alijs prius enumeratis (ex Pauli sententia) admisceri potest, opij aliquid, uel cicutę, uel mandragorae. Verùm ab ijs, &similibus, quae stupefaciendi uim habent, abstinendum esse censeo, nisi maxima urgeat necessitas. Caeterùm ubi inflamEuacuatio con iunctę matematio aegrotantis membri iam desijt, ac feruore erysipelatis sese remisit, Gariae, per euapo lenus humorem in particula receptum, quam coniunctam materiam uocant, rantia. priusquàm ex refrigeratione liuor appareat, discutit, hoc est, resoluit, imposito cataplasmate, ex hordei farina, seu ex cruda polenta, ὡμὴν λύσιν Graecè uoὡμὴ λύσις.