Latin
289.5 to 289.8
Conrad Gessner, De chirurgia 289.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc fit, ut membri humiditas corrumpatur, putrescat, atque extinguatur passim animalis, &naturalis uirtus: cum ad cerebrum perturbandum, &ad iecur peruenit uenenata uis, à quibus in omnia corporis membra diffundatur. Quoniam autem uitalis, naturalis, atque animalis spiritus ueneni malignitate uitiati sunt, &distribuendi ad omnia membra, ad suas exercendas actiones, facilè est, ut ea omnia ab his inficiantur. Sed nunquid pulueris uenenata uis loca quaedam propria habeat, ac specialia, quae post cordis laesionem offendat, ut de Lepore marino traditur, cuius ueneno ubi cor laesum est, suapte natura pulmonem petit, &de cantharidibus, quae, ut idem laeserunt, urinae instrumenta magnoperè infestant? Mihi quidem uidetur, non eam esse huius pulueris proprietatem, quae ubi cor inuaserit, membra ulla specialiter laedat, sed indifferenter cuncta. Cum enim calidae naturae sit, quarto gradu, ut ex simplicibus colligitur, è quibus fit: &cum proprium calidi ueneni sit celeriter agere, ideò calidum uenenum, modò sint caetera paria, &citius quàm frigidum, uel humidum, uel sic cum contendit ad cor, quam caliditatem mirabilem uocat Auerroes, nec ab re quidem: quoniam quanquam uenenum exiguum sit, breui tamen interuallo tem poris mirabilem producit effectum mortificandi scilicet atque interficiendi: tum qua id, &si calidum sit, difficilis tamen concoctionis est, ac diutius moratur ue nenata eius uis, ita ut celerius penetret, occisionem, quàm nutritionem praeueniens. Is autem puluis non ab re uenenosus dici potest, propter eius facultates, quae cum proprietates, &natura misti coniunguntur. Substantia enim eius tenuis, &uelocitas maiorem illi addit penetrationem, uehementioremque Augetur etiam amo tu, qui maioris caliditatis causa est. Ignem enim igni si addas, furere illum necesse est. Extrinsecum itaque id instrumenti artificium uelocitatem quandam, &subtilitatem, penetrationemque auget in misto. E quibus sanè constat puluerem huiuscemodi non carere ueneno, tam ex natura simplicium, quàm artificij, addentis calcar (ut dicitur) equo currenti.