Latin
290.1 to 290.4
Conrad Gessner, De chirurgia 290.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Venenatum itaque medicamentum hoc calidum habitum malum induxerit principalibus membris, &illi, quod laesum est, putrefactionem, mordicationem, rosionem, ulcerationem, corruptionique parabit. Quae quidem omnia calidi ueneni propria sunt. Impressiones autem hę, siue acciden tia maiora, uel minora sunt, intensa uel remissa pro dispositione agentis in patiens: agens enim cum peruenit (ut scribit Auic. nec patienti est praeparatio, non prouenit actio neque passio: quod &Gal. sentire uidetur. Actus enim (inquit) actiuorum fiunt in patiente dispositio. Illęc autem dispositio agentis in passum, uel contrà, consideranda est Medico rationali propter uelocitatem actionum sui effectus (ut dictum est) atque ex malo patientis habitu. quorum usu obstructis &ueluti carcere inclusis uenenis in membro patiente, longa mora &iuncta usu astringentium ui ueneni &propulsa penitius, multò acrius &uelocius agunt, quae cum non remouet extemplò non definit eius malignitas inducere prauas qualitates, &effectus, qui corrigi non possunt. quare meritò (ut Auic. inquit) pu trefaciens, quanto diutius remanet in corpore uel membro tantò eius effectus de terior est. Quapropter si malignitati extrinsecae uulnerati membri tempestiuè succurratur, suo bezo artico (ut uocant) medicamento minus laeduntur interna mem bra, minusque ab eorum ueneno timendum est. quamobrem rectè inquit Gal. uenenatas medicinas non interficere, nisi longo post tempore, quandoquidem ad plura extenduntur loca ueneni uires, atque ita uehementius agunt propter longam moram: quae omnia tolluntur, si corrigentibus, ac defendentibus medicamentis ueneno, seu uenenatae parti extrinsecus, uel intrinsecus occurratur, membraque à mala ueneni impressione defendantur, ita ut longo tempore repercussa debilitentur, refringanturque eorum actiones. Talis enim uenenata uis contactu agens manifestam imprimit laesionem. Non aequè tamen (ut mea fert opinio) ueneni tantum puluis hîc habet, quantum ea medicamenta, quibus &sagitta, &reliqua telorum, uel armorum genera tinguntur in solutis continuitatibus sanguinem congelando, quanquam potest &is puluis congelare praeter caeteras laesiones, licet calidus natura sit: quoniam (ut ex Gal. authoritate Auic. asserere uidetur) caliditas con gelat siccitatem: quemadmodum frigiditas spissitudinem. Proprium enim ueneni est, sanguinem, cum à calore afficitur, congelare.