Latin
Caput VIII
Conrad Gessner, De chirurgia 296
Unproofread scanNot analysed yet
BSOLVTA uulnerati membri curatione, quae manum postulat, ad communes curationes transeundum est, ac primum ad uenenum dtollendum, atque ad fracturas curandas aliqua medica potione: qualis ea est, quae fit ex terrae Lemniae, seu sigillatae Alexandrinae, boli armenici orientalis, singulorum drachma media, rhabarbari electi drachma una, mumiae scrupulo uno, aquę acetosellae, plantaginis, uini sanguinei, seu nigri, singulorum semuncia. Quae potio post horam ab illato uulnere calida assumenda est. Fit etiam potio quae cornu ceruini combusti mumiae, terrae Lemniae, centaureae maioris, singulorum dimidiam drachmam habeat, acetosae aqua adiecta, &uino sanguineo: quae assumatur, ut dictum est. Quaelibet autem ex his potionibus, tam manè, quàm uesperi, per duas horas ante cibum Syrupi loco exhiberi potest: quod quidem remedium, non modò ueneno, sed &sanguinis fluori, &fracturis ipsis praesentaneum fuerit. De Aluo ducenda.