Latin
Caput XI
Conrad Gessner, De chirurgia 296-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XI. LVVS (ubi est opus) leni hoc clystere ducenda est: in quo sint diacatholic. floris casiae, singulorum semuncia, mellis uiolacei, saccari rubri, singulorum unciae duae, olei uiolacei, &amigdalarum dulcium recentis singulorum unciae duae, decoctionis maluarum, matrum uiolarum, furfuris hordei, Chamaemeli, siue Chamomillae cum arietino capite, uel gallinaceo iure quantum satis est, Salis drachma adiecta totiesque repetatur tota curatione, quoties opus erit. Fit etiam Clyster ex oleo, &salis modico, uel ex decoctione maluarum, matrum uiolarum, furfuris, parietariae, Chamomillae ex aqua, quibus percolatis adijciantur salis drachmae duae, olei unciae quatuor, saccari rubri unciae duae, uitelli ouorum tres. Ore autem omni tempore anni lene pharmacum assumi potest, quod habeat diacatholic. triferae per sicae, singulorum drachmas quinque rhabarbari electi. Agarici in puluerem uersi, singulorum scrupulos duos: buccea fiat, siue bolum (ut dicunt) deturque dormituro, per horam ante lucem. Vel fiat potio ex his cum aqua acetoiae, si à spissiori pharmaco aeger abhorreat: qua mouendae alui ratione tota curatione uti licuerit: cum humores minuendi, uel euacuandi fuerint. Quòd si haec omnia fastidiat aeger, catapotia ex rhabarbari electi, agarici contriti, Aloës elotae, singulorum scrupulo unò ac dimidio, quinque fiant numero, cum electuario ex rosaceo succo, denturque dormituro duas horas ante lucem. Quorum adaugent uim, si necesse sit, manè unciae duae ac dimidia, ex gallinaceo iure, in quo salis nihil iniectum sit, uel ex aqua acetosae. Fieri etiam potest uiolacea potio è tribus, aut sex uiolarum intusionibus, uel rosacea ex totidem rosarum damascenarum, adiecto saccaro, quantum satis sit. Dosis au tem à ternis uncijs ad quatuor ascendat, cum aqua acetosae, ac per duas horas ab assumptis catopotijs deuoretur. De Sanguine mittendo, &quando id fieri debeat.