Latin
Caput XIII
Conrad Gessner, De chirurgia 297
Unproofread scanNot analysed yet
Comparari enim eger quan doque sitienti lucernae rectè potest, quam si plurimum addas olei, intermorientem uideas: si paululum, reuiuiscentem necesse est. Summa itaque ope cauendum est, ne quid in alterutrum peccetur, quod postea nullo pacto emendari pos sit, uerùm ubi morbus &uires patientur, haec uictus ratio commoda esse poterit, panis scilicet cum lacte caprino, uel uaccino, uel amigdalino decoctus, uel cum oleo, uel butyro, uel oleo amigdalino, saccaro adiecto, lenticula item cocta, uel cicer, uel phaseolus, uel faba cum oleo, uel butyro, quae si non sint, uel esui aegro ex toto iniucunda, cibarium fiat ex cicorio decocto, uel pinpinella, uel utraque lingua bubula, uel utraque pastinaca, adiecto uel oleo, uel butyro, ut suprâ. Dari etiam possunt his praesertim qui delicatiori stomacho sunt, olera ex gallinacei pulli iure decocta, uel haedino, uel uitulino, uel alterius eiusdem generis animalis. Auiculae praeterea tam elixae, quàm assae, tum gallinaceorum pullorum extremae particulae, ut cristae, ut alae summae, ac caetera generis eiusdem. Cerebella item eorum plurimum commendantur, ac praesertim in capitis uulneribus. Potio autem, si uires patiantur, mulsa sit, ex tribus mellis uncijs, &aquae libris octonis, quae ad octauam partem ferueant. Aqua item cum saccaro, uel ex decocti seminis Coriandri semuncia, &aquae libris sex, quae ad sextam partem decoquantur, &cum iulebo (ut uocant) uel uino ex punicis granis assumatur. Vinum item, si uires imbecillae sint, uel naturalis calor, uel habitudo natura, uel ex accidenti frigida, insequentibus Symptomatibus quae uirtutem prosternant, uel plurimùm sanguinis effluxerit, rectè dari potest. Quin multi ex profluuio sangui nis intermorientes antè ullam curationem uino reficiendi sunt: ut inquit Cornelius: quanquam id ex sui natura inimicissimum uulneri est. Attendenda est etiam aegri consuetudo, quae si uini bibendi sine noxa fuit, illud dari permittit, ac praesertim senibus, ac frigidis anni temporibus, uel regione, uel cęlo agente, uel exhausto corpore, ex fructibus uerò passae uuae comedantur, amigdalae, pistacea, nuclei pinei, auellanae, nuces, castaneae, caryces, pyra, mala apiana, tosta potissimum, atque id genus caetera. Citrorum item cortices, uel cucurbitarum, uel linguae bubulae radices, uel lactucarum thyrsi conditi cum saccaro. Quae omnia ad usque septimum, uel quartum decimum diem, uel dum aeger ab abscessu tutus sit, seruanda sunt, deinde uictu non ita tenuiori, si per moroum, &uires liceat, utendum est. Quibus medicamentis absceßibus &dolori subueniatur.