Latin
Caput XIII
Conrad Gessner, De chirurgia 296-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XIII. De Victus curatione. OMMVNE est omnium uulnerum curationibus, à principio tenui uictu uti, ut inflammationes arceantur, ac potissimum in bono corporis habitu. Quamobrem Medicus morbi diuturnitatem, uel acu men habitu corporis metitur: qui si humidus sit, magis quàm siccus abstinentia substinet, ut inquit Auic. Calidis autem &siccis habitudinibus nihil magis noxium, ac detestabile est, quam cibo &potu abstinere. Considerat etiam Medicus etates: nam medię facillimè inediam sustinent, minus iuuenes, minimè pueri, &sene ctute confecti, ut Hip. inquit. Quibus in omnibus consuetudo etiam cuiusque seruanda est. At in Sclopetorum, siue Archibusorum uulnerib. longè etiam maior ratio habenda est, pręcipuè si magna sint: quandoquidem in carnosis membris ob immodicam carnis dilaniationem, maximam fieri spirituum &uirtutis dissolutionem necesse est. Quod etiam in iuncturis fit, &in tendinibus, cum maximè est ossium fractura, &comminutio, in quibus dubium non est, quin magni fiant abscessus, &sera curatio, tum maxima nutrimenti resolutio, &uirium imbecillitas. In eo igitur ęgroti statu, maiori medico, prouidentia utendum est. Atque ita liberalius aliquanto cibum, &potionem praebere. Deficiunt enim tenui uictu uires, maioresque morbo acquiruntur. Quamobrem quae ualentioris nutrimenti sunt, &facilè concoquuntur rectissime dantur: qualia sunt oua sorbilia, contusum, consumptum, (ut uulgo appellant) uinum tenue, ac sanguineum, &haec uel à curationis initio: non plurima tamen, sed modice ac saepius assumenda: ne uires per se tenues opprimantur.