Latin
299.1 to 299.4
Conrad Gessner, De chirurgia 299.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
sed adustio quaqua uersum ciceris magnitudinem non excedat, rotunda figura, uel ouata. Adhęc multùm profuerit, si cerebrum aliquibus ex ijs quę ad id faciunt, recreetur, ac si electuario pliris palatum inungatur, uel morsellos (ut uocant) sub lingua aeger retineat, qui ex puluere fiunt electuarij pliris, uel diamusci dulcis uel diambrę, uel ex his omnibus (ut fieri consueuit) cum aqua bethonicę &saccaro. Theriaca insuper, uel mittridatium palato persaepe illi nendum est. Puluere item caput priùs attunsum (si per morbum, &uires liceat) insper gendum est, qui fit cantaridum, amotis capitibus, ac pennis sescuncia, carbonum ex uitibus uncijs duabus, &salis uncia, tum lineo panno mundo uelandum, &cali dis bracicę folijs totum fouendum est. Atque hęc toties repetenda, ut pustulae fiant, &aqua, &sanies multa erumpat. Idque per dies quindecim, aut uiginti, ita saepe iteretur, ut cerebrum ab omni interiori abscessu liberetur. Quibus peractis, emplastro totum caput illinatur, quod fit ex emplastri bethonicae, centaurij emplastri etiam (ut dicunt) gratiae dei, diaqui maioris, cum gummi, Oxicrocei, cerae citrinę picis naualis, singulorum sescuncia. Quae lento igne dissoluenda sunt, &usui magdaleones seruandi. Ac insuper tota curatione aduerterdum est, ut aluus aliquo ex soluentibus moueatur. De maiorum bellicorum fulminum contusionibus. Cap. XVIII. VANQVAM de Sclopetorum, siue Archibusorum uulneribus pri uatim dicere instituimus: quoniam maiora bellica fulmina, ut muscettę, ut colubrinae, ac caetera generis eiusdem, tanta impressione, ac ui fe riunt, ut mortem uel semper inferant, non tamen alienum instituto nostro ui ium est, si de ijs etiam aliquid dicatur. fieri enim fortè fortunam potest, ut non semper interimant, sed contundant tantum, uel ictu, uel etiam spiritu, ut superiore libro dictum est, atque ita, ut medicamentis interdum subueniri possit. Dicemus itaque de eorum contusionibus, quae sine uulnere fiunt, nam quae cùm uulnere sunt, ut Sclo petorum curabuntur: ne quid huic nostro labori (quantum in nobis fuerit) deesse uideatur. Atque egri hac etiam parte adiuuentur. Contusionibus igitur, quae à maioribus bellicis fulminibus fiunt, longè saeuissimi effectus oriuntur, si ab initio maximè, non rectè curentur. Siquidem modico spacio membra corrumpuntur.