Latin
299.5 to 299.8
Conrad Gessner, De chirurgia 299.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter siue carnosa, siue neruosa sint, à principio medicamentum adhibendum est, quod fit ex albo ouorum duum, olei sambucini, olei rosacei, singulo rum sescuncia. Quae simul agitata, stuppis, &linteo imponantur, ut moris est, sed prius illita sint, calidis hisce unctionibus, quas suprà dixi. Quòd si sambucineum, uel rosaceum oleum non sit, ouorum alba cum altero tanto myrtei olei, uiolacei, &nenupharini, &salis semuncia agitentur, uel cum unguento rosaceo, &populeone, &infrigidante Galeni imponenda sunt. Verùm si ne hęc quidem sunt, ex olei succi solatri, &plantaginis, &lactucę, uel alterius refrigerantis herbę ęqua portione, &salis aliquo adiecto, lineo panno madente frequenter membrum fouendum est deligendumque insuper est non admodum arctè: ne dolor moueatur, attrahanturque humores, &locus inflammetur. Nec nimis lente, ne plurimo sanguine concurrente quàm citissimè abscedat, commodior itaque inter utrumque ligatu ra fuerit. Secundo uerò die ouorum dum albo cum uitellis, atque olei amigdalini dulcis, rosacei, sambucini, &chamaemelini singulorum semuncia, &salis triti altero tanto contusio curetur ut supra, infusa prius, uel illita ijs unctionibus, quas supra posui, atque in quartum usque diem procedatur, &bis in die: si dolor urgeat, semperque experiatur medicus, an locus, necne, sensum habeat: quòd si habes, uel medicus sit, ad ulteriora transeundum non est, antequàm scarificationes fiant, uel intercutaneae, uel altiores, prout membra carnosa, uel neruosa fue rint, ut ex ijs sanguis multus erumpat. Hoc . n. remedium (ut inquit Auicenna. laborem excusat, id est, membrum, ne emoriatur, efficit: deinde autem scarifica tus locus lixiuio, &sale detergendus est, uel aceto, uel uino, sale semper adiecto, uel aqua marina, uel salsa artificiose facta, &calida. Superimponendum deinde emplastrum aliquod, ex ijs quae diximus, bisque die repetatur, dum ex toto fuerit resoluta contusio. Verum si sensus integer semper fuerit, &contra diminuta contusio, scarificationibus opus non est.