Latin
CAPVT XXI
Conrad Gessner, De chirurgia 300-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XXI. NTERDVM usu uenit, ut curatis uulneribus, membra ita contra cta remaneant, ut officium suum, ac naturalem motionem, uel nullo modo exercere possint. Quòd ijs potissimum de causis fit. uel quod Efulmineo calore nerui ac tendines exiccati erunt, uel quòd abscedentium humorum malignitate oppleti sunt: atque ita contracti: uel quòd infirmi, ac debiles ex longo &difficili morbo euaserunt. Qui sanè post legitimam corporis uacuationem curabuntur, si calidis temporibus, calido oleo bis die membrum perfundatur: uel si balneum fiat ex olei partibus decem, &una aceti albi, ac frictio uehemens adhibeatur, affectaque iunctura tractetur, moueaturque sine multo tamen dolore. Aut si balneum pręparetur ex cortice radicis althęae, ulmi, bryoniae, cucumeris asinini, inulae campanae, acori, utriusque lilij singulorum semilibra, foeni graeci, seminis lini, pinguium ficuum, ac dactylorum singulorum libra, pedibus arietinis, uel bubulis benè mundatis numero X. Intestino rum item pinguium, ac diligenter mundatorum ex arietinis uel bouillis libris quatuor, adiectis arietinis capitibus duobus, quae cum aqua adusque ipsorum omnium dissolutionem percoquenda sunt, colandaque, quo balneo utendum, ut suprà dictum est. Proinde exiccatum membrum ad ignem hoc medicamento 4. FenTract. 4.