Latin
300.5 to 300.7
Conrad Gessner, De chirurgia 300.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Extrinsecus autem, &digerentia &quae dolorem leniunt, &humorum concursum uetant, imponenda sunt. Quod si ossis corru ptio ita leuis appareat, ut sine manus ope curari possit, Auicennae puluis quàm optimus est. Mihi autem etiam probatissima remedia sunt uitriolum, combustum, ut uocant, atque ossi denudato superinspersum aridis linamentis informato uulnere, ut moris est, aut cęratum aliquod, uel unguentum ex attrahentibus, aut puluis, qui fit ex cuphorbij, uitrioli combusti, ireos, radicis peuced. &lumbricorum elotorum in uino, ac furno exiccatorum, radicis gentianae, singulorum semuncia: quo totum corruptum os inspergatur. Peracta autem digestione uulneris, &sedato dolore ulcus eisdem abstergendum est, quae supra xv. cap. proposita sunt. Quòd si ad carnem super osse gignendam haud satis sunt, linamentis uulnus implendum est, calido iam medicamento illitis, quod fit ex olei, thuris, mastiches, styracis calamitae, ut uocant, singulorum semuncia, quae per stillicidium eliquentur. Aquae item uitae praeparatę uncijs quatuor, thuris mastiches, sarcocollae, myrrhae, ireos, aloës hepaticae, sanguinis draconis ex lachryma, singulorum drach. ac rodomellis uncia. quae tenuissimè conterantur, misce anturque. Verùm si perdifficile curatu sit fistulosum ulcus, Bertipalię oleo (matrem balsami uocant) totum perungendum est, quòd nos quàm saepissimè optimum experti sumus, imponendumque caeratum aliquod, aut unguentum ex desiccantibus, &bis terue in die curandum, &linimenta breuiora immittenda sunt, ut commodiùs conglutinari possit, ac ne callus internè fiat. De contractis membris, &qua in ijs curatione vti deceat.