Latin
300.1 to 300.4
Conrad Gessner, De chirurgia 300.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XX. N hisce autem uulneribus frequentissimè ossa, &multis etiam de causis alterantur. Quandoquidem adustio uehemens ita ea desiccat, ut nullo unquam modo instaurari possint. Quinimò ad fistulosas concauitates perducuntur, abscedunt etiam propter multam saniem, ac putredinem, ita ut nullus quandoque sanitati locus esse possit. Alterantur item ab aëre ambiente, aut propter aliquod medicamentum malam qualitatem imprimens, scilicet, uel plus iusto desiccans, uel plus satis humectans. Ob alias etiam causas corrumpuntur, quas enumerare non necesse est. quae ossa corrupta, cum naturae munere sanari non possunt, uel propter eorum magnitudinem, uel ob altam, longam, ac latam corruptionem, artis beneficio curanda sunt, ne totum membrum uel iunctura corruptione afficiatur, officianque eorum impediantur. Proprium etenim est, quod à putrido tangitur, putrefieri, &à corrupto, corrumpi. Quare necesse est, ut à docto artifice ad usque sanas eorum partes opportunis instrumentis abradantur. Nec te moueat recentiorum atque Auicennae sententia, scilicet, melius esse in extractione ossium uiolenta non festinari, &quae sequuntur: illud enim de ea praua, ac uiolenta extractione intelligendum est, qua nerui, &uenae dilacerantur, &ossium pars maior sana quàm corrupta dissipatur. Quae profectò inconueniens curatio dicenda est. Sa tius igitur fuerit cum Auicenna eodem loco dicere, corruptionis ossis curatio nem esse ipsius fricationem, destructionem, abrasionem, aut serrationem. Praestantiorem autem modum, cum suis instrumentis esse fricationem. Verùm in iuncturis, aut spongia: aut aliquo alio pacto uulnus ampliandum est, ut ossis corruptio digito contingi possit. Quae cognita sensim, ac per interualla temporis ita abradeda est: ut nihil eius omnino relinquatur. Peritus Chirurgus quid corruptum, quid syncerum sit, facilè cognouerit. In cęteris autem locis, ubi scilicet iuncturę non sunt, (modò sine noxa magnae uenae, uel nerui fiat) uitiosum os ita detegendum est, ut ad sensum oculorum, &tactus Chirurgicum opus perfici possit. Quod sensim &per interposita tempora (ut diximus) &sine dolore (quam tum in artifice est) fieri debet, ne afflictetur aeger, &locus ex dolore abscedat. Quoties autem abrasio sit, aridis linamentis uulnus implendum est, ut sanguinis fluor facilius prohibeatur.